gravium corporum omnium inclinationes et proprii motus semper et ubique fiunt secundum rectos angulos ei plano immoto quod in loco incidentiae gravium extremam terrae superficiem tangere intelligitur.
Quod Gravia ipsum terrae centrum terrae petitura esse, nisi terrae soliditas obstaret i. m. W cum ita sit, manifestum est gravia petitura esse ipsum terrae centrum, si non a superficie terrae sustinerentur, quia et recta linea ad centrum tendens ad rectos existit angulos ei plano quod globum terrae tangit in puncto quo linea eadem secat terrae convexitatem.
σχόλιον. Nihil opus est, inquit et Ptolemaeus, quaerere, cur gravia moveantur ad medium, quia universaliter sic condita est natura, ut proprio et nativo impetu ea quae sint cognatae naturae appetant eundem locum. Sunt autem cognatae naturae terra, ac caetera gravia, estque ex aliis phaenomenis manifestum quod terra medium locum teneat. Ergo et caetera gravia ad medium feruntur, et sedem ibi nacta per se quiescunt. Imo, inquit Ptolemeus, hic ipse aequabilis casus gravium seu ponderosorum aperte convincit terram immotam quiescere in medio. Quod antequam declaremus, ex Theone prius integra demostratio recitanda est, quod gravia ipsum terrae centrum petitura essent, nisi soliditas eius obstaret.