qui exit ad solstitialia puncta coascendere tempora 32, scrupula 16. Atque ita cum toto quadrante continenter tempora 90. Manifestum est autem inde eundem esse ordinem reliquorum quadrantum, De reliquis quadrantibus zodiaci i. m. W quia eadem omnia iuxta unumquenque ipsorum contingunt. Sphaeram enim rectam esse subiicimus, hoc est in qua aequinoctialis nusquam ad horizontem inclinat.
Ad Lectorem studiosum. Deo iuvante, in proxima aeditione hanc institutam explicationem nostram rudiorem perpoliemus, et adiungemus reliqua ex Theone, quae ad Ptolemaei sententiam penitus intelligendam aliquid momenti adferunt. Interea bene vale, et hisce feliciter fruere.
Laus Deo.