PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. Erasmus Reinhold)

Wittenberg, Johannes Lufft, 1549 · 70r

Facsimile

aequalia secundum angulos rectos secabit, eruntque quatuor obliqui circuli puncta, Quatuor puncta i. m. W duo in contactu aequinoctialis, Duo aequinoctialia i. m. W opposita inter se, quorum alterum, a quo a meridie versus septentrionem ascenditur, nominatur vernum, oppositum vero autumnale. Fiunt et a circulo qui per utriusque circuli polos ducitur alia duo puncta opposita, quae vocantur solstitialia, Duo solstitialia i. m. W quorum id quod ad meridiem est, vocatur hibernum, septentrionale vero nominatur aestivum.

σχόλιον. Sit aequinoctialis circulus ABGD, cuius poli F H, obliquus autem, qui per media signa describitur AEGZ, secans aequinoctialem in duobus signi A et G. Huius obliqui circuli poli sint I K. Esto autem per utrosque polos, scilicet I, F, K, H, descriptus maximus circulus ZBED. Et quoniam duo maximi circuli ABGD et AZGE secant se in signis A, G, ideo per