〈I.5〉 CAPUT V: Quod terra velut punctum sit ad coelum collata
Quod vero puncti rationem, Prima ratio, eadem magnitudine conspiciuntur stellae ubique i. m. W quod ad sensum attinet, terra habeat ad distantiam orbis stellarum fixarum, hoc illustre argumentum est, quod ab omnibus terrae partibus magnitudines et distantiae stellarum iisdem temporibus aequales, similesque cernuntur ubique, quemadmodum earundem stellarum observationes factae in diversis climatibus ostendunt, quae ne quidem in minima re discrepant.
σχόλιον. Ut Martis stellae etiam si longe alia magnitudine apparet apogaeus in eccentro quam perigaeus, tamen eodem tempore ubique terrarum conspicitur eadem magnitudine.
Accedit et hoc, Altera ratio ab eruditis observationibus quae fiunt per instrumenta astronomica i. m. W quod gnomones et centra armillarum sphaericarum in quacunque parte terrae ponantur, tantundem valent, quantum in vero centro terrae, et conservant considerationes et circumductiones umbrarum adeo regulares et consentien-