Quod primi motus in coelo sint duplices
Has hypotheses profuturas deinceps in particulari doctrina et sequenti, satis sit hactenus summatim tradidisse, quae quidem testimonia habebunt ex perpetuo consensu eorum ad adparentias quae deinceps demonstrabuntur.
Prodest autem et hoc initio inter communia praecepta tradere, quod primi motus in coelo sint duplices. Unus est, I. Communis motus totius coeli i. m. W quo omnia feruntur ab ortu ad occasum semper eodem modo et simili celeritate in circulis parallelis, qui circa polos sphaerae omnia aequaliter circumducentis describuntur. Inter hos circulos maximus est aequinoctialis, Aequinoctialis circulus i. m. Wquia solus in duo aequalia dividitur ab horizonte, qui et ipse maximus est, et fit aequinoctium adparens ubique, cum Sol in eo convertitur. Alter autem motus est, II. Alter proprius inferiorum orbium i. m. W quo orbes stellarum contra priorem motum vehuntur circa alios polos, non circa eosdem circa quos prior circumductio fit.
/68v/ Haec Phaenomena, quae testantur hunc duplicem motum i. m. W ita esse supponimus ideo, quia videmus quotidie omnia quae sunt in coelo in locis similibus et aequidistantibus aequinoctiali sensibiliter oriri, ascendere in medium coeli, et occidere. Ac talis quidem est primus motus.
Sed alia observatio assidua ostendit stellas quidem fixas intervalla inter se et loca primo motui congruentia fere eadem retinere, Solem vero et Lunam ac stellas errantes facere varias progressiones et inter se inaequales, omnes tamen adversus primum motum ad ortum ac ad partes a quibus discesserunt fixae stellae ab una sphaera circumactae.
Iam Quod secundus motus non sit ὑπόλειψις ἢ ὑστέρησις i. m. W si haec progressio errantium stellarum fieret in circulis aequidistantibus aequinoctiali, hoc est circa polos primi motus, videretur una et eadem esse omnium circumvolutio et primam comitans. Esset enim consentaneum hanc progressionem accidere tantum propter tarditatem inferiorum orbium, non propter contrarium motum. Sed non solum progrediuntur ad ortum, sed etiam evagantur ad septentrionem et meridiem. Et huius discessus spacia adeo inaequalia sunt, ut quidam arbi-