culi maximi per verticem capitis descripti ita exiguos esse, ut sensu non percipiantur, ac propterea rectam quoque quae duplum circumferentiae vel CG vel FH subtendit, hoc est diametrum terre, incomparabilem esse ad totius coeli diametrum. Quare et corporum ipsorum coeli ac terrae magnitudo comparare invicem ad sensum minime potest.
〈I.6〉 CAPUT VI: Quod terra non moveatur locali motu, seu mutatione loci
Per Confirmatio sumpta ex superioribus i. m. W eadem vero demonstratur terram nullo modo posse ad praedictas laterales partes moveri, aut unquam a centri loco recedere. Eadem enim acciderent quae diximus eventura, si alius esset terrae situs, nisi in medio.
Quare De quaestione, cur gravia moveantur ad medium i. m. W supervacaneum est causam quaerere, cur gravia moveantur ad medium, cum ex adparentibus manifestum sit, quod et terra medium locum teneat, et ponderosa omnia ad ipsam ferantur.
Est Ratiocinatur ex casu gravium ex sublimi, quod terras non moveatur i. m. W et hoc argumentum in promptu ad hanc sententiam confirmandam, quod, cum terra sit sphaerica et in medio, ut diximus,