PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. Erasmus Reinhold)

Wittenberg, Johannes Lufft, 1549 · 79r

Facsimile

DZ. Dico quod recta ZG est medietas excessus rectarum AB et AG. Ponatur enim rectae AB aequalis recta AE, et connectatur recta DE. Quoniam aequalis est AB rectae AE, communis autem AD, duo igitur latera AB, AD duobus lateribus AE, AD sunt aequalia utrunque utrique, et angulus qui sub BAD aequalis est angulo sub EAD. Basis igitur BD aequalis est basi BE. Sed BD recta aequalis est rectae DG. Itaque et DG recta aequalis est rectae DE. Cum igitur triangulum DEG sit isosceles, et a vertice ipsius in basin deducta perpendicularis DZ, aequalis est linea EZ lineae ZG. Sed EG est totus excessus rectarum AB et AG. Recta igitur ZD dimidium est excessus earum. Quare cum, supposita recta subtendente circumferentiam BG, hinc etiam data sit recta AB subtendens residuam circumferentiam ad semicirculum, dabitur etiam recta ZG, quae est dimidium excessus rectarum AG et AB. Verum quia in orthogonio triangulo AGD ab angulo recto qui sub ADG deducta est perpendicularis DZ in basin AG, fit triangulum orhogonium ADG