PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. Erasmus Reinhold)

Wittenberg, Johannes Lufft, 1549 · 56r

Facsimile

seat meridianus circulus AE secans planum horizontis CDB πρὸς ὄρθας, parallelum autem motu stellae descriptum secet supra horizontem in signo A. Esto autem centrum mundi D inter signa C et E. Manifestum est igitur stellam in C longius distare ab E terra, ac propterea minorem apparere, et minus distare in B atque apparere maiorem, similiter et paralleli arcum CA ab horizonte ad meridianum maiorem esse arcu eiusdem AB a meridiano ad horizontem, ac tempora eodem modo inaequalia.

Secunda opinio, II. De secundo situ, si terra collocaretur extra planum aequinoctialis in axe tamen mundi i. m. W qua terra in axe fingitur ita posita, ut ad alterum polorum propius accedat, ita refutatur. Si sic haberet res, superficies horizontis in quocunque climate secaret coelum in duas inaequales portiones, alteram supra terram, alteram infra, nec eodem modo ubique, sed aliter in aliis climatibus. Nam in sola recta sphaera secari coelum ab horizonte in duo aequalia posset. In obliqua vero, in qua propior polus esset semper conspicuus, semper minor portio esset supra terram, maior infra. Unde accideret, ut superficies horizontis non secaret aequaliter zodiacum, qui ex maximis circulis est, quod secus esse palam cernimus. Semper enim et omnibus apparent sex signa supra terram, reliquis