Erit autem collocandus θέσις collocatio i. m. W circulus supra mediocrem columnam, cuius basis in pavimento non declinante a plano horizontis sub dio ita constituatur, ut planum circulorum sit erectum ad planum horizontis, et aequidistans meridiano, quorum prius ita deprehendetur, si suspensum perpendiculum ab eo signo quod nobis verticale futurum est, et subiectis fulchris, ubi res postulat, observemus tantisper, donec aequabiliter iuxta commune planum utriusque circuli dependeat, alterum vero, nempe ut meridiano aequidistet, ita assequemur, si exacte notata linea meridiana in pavimento sub columna circumducamus instrumentum in obliquum, donec conspiciatur aequidistare illi lineae.
σχόλιον. Meridianam lineam erudite simul ac expedite invenies hoc modo, ut Proclus annotavit. Ad planum quod horizonti parallelum est erecto gnomone, describas circulum circa radicem gnomonis, tanquam circa centrum, intervallo quod maius sit altitudine gnomonis, et observes primum ante meridiem, donec extremum umbrae gnomonis desinat in ipsam circuli circumferentiam. ld signum accurate notabis. Deinde similiter quoque