55, auferamus rationem quae est 60 ad 120, relinquetur ratio subtensae dupli ZT ad subtensam dupli TI, quae est ratio 120 ad portiones 24, scrupula 15, secunda 57. Duplum autem circumferenttae ZT est partium 180, et recta ei subtensa portionum 120. Ergo et subtensa dupli TI est earundem portionum 24, et scrupulorum 15, secundorum 57. ltaque et duplum circumferentiae TI est partium 23, scrupulorum 19, secundorum 59. Circumferentia autem TI est earundem partium 11, scrupulorum 40 proxime.
Rursus supponatur circumferentia EI partium esse 60, erit igitur, aliis non mutatis, duplum circumferentiae EI partium 120, recta vero ei subtensa portionum 103, scrupulorum 55, secundorum 23. Si ergo rursus a ratione quae est 120 ad portiones 48, scrupulorum 31, secundorum 55, subtrahamus rationem quae est iter. W portionum 103, scrupulorum 55, secundorum 23 ad portiones 120, relinquetur ratio quae est sub-