secunda 56, eademque est ratio quae est portionum 101, scrupulorum 28, secundorum 20 ad portiones 120. Porro subtensa dupli circumferentiae EA est portionum 120, quare et subtensa dupli TE est earundem portionum 101, scrupulorum 28, secundorum 20. Duplum vero circumferentiae TE erit partium 115, scrupulorum 28 proxime. Ipsa vero circumferentia TE earundem partium 57, scrupulorum 44.
Demonstratum est igitur Ascensiones trium duodecimarum unius quadrantis i. m. W quod prima duodecima pars circuli qui est per medium signorum coascendit cum partibus aequinoctialis 27, scrupulis 50 iuxta expositum modum. Secunda vero pars duodecima ascendit cum partibus aequinoctialis 29, scrupulis 54. Nam demonstratum est, utranque cum partibus aequinoctialis 57, scrupulis 44. Tertia vero duodecima ascendit cum residuis partibus quadrantis aequinoctialis 32, scrupulis 16, quia aequali tempore ascendit totus quadrans obliqui circuli cum toto quadrante aequinoctialis, eo quod hi quadrantes a circulis qui describuntur per polos aequinoctialis aequaliter intercipiantur.