riorem circulum meridie, donec inferior tabella tota a superiore obumbrata erit. Ita enim extremi indices nobis significabunt, quot partibus Sol in meridie distat a vertice.
Typus prioris instrumenti.
Typi σχόλια. Hoc primum instrumentum et copiose et diligenter descripsit Proclus in eo libello, cui titulum fecit ὑποτυπῶσις τῶν ἀστρονομικῶν ὑποθέσεων. Constat duobus circulis tanquam armillis, quas Graeci κρίκους dicunt, sicut sphaera alia est στέρεα, alia κρικοτὴς.
Prior circulus ABC meridianus, μεσήμβρινος, tetragonus superficie, ita ut binae oppositae parallelae sint, quarum duae invicem oppositae ad latera, quae planae sint, et meridiani circuli planum representant, vocantur a Ptolemaeo πλουραὶ, a Proclo κρόταφοι ‘tempora’, sumpta similitudine a capite hominis. Reliquae vero duae superficies oppositae similiter sursum et deorsum, non sunt planae, sed altera earum, ut exterior, κυρτὴ ‘convexa’ seu ‘curva’, altera ut interior κοίλη ‘concava’.
Alter circulus seu κρίκος DE similis est priori, sed minor, quare et ab autore κυκλίσκος dicitur
Debet autem huius circli κυρτὴ superficies conti