tera gravia corpora, celerius agitata propter ponderis magnitudinem anteverteret omnia, ac destitueret animantia et alias res impositas, ac relinqueret pendentes in aere ac celerrime etiam per ipsum caelum rueret. Hoc vero etiam cogitare ridiculum est. Haec sententia adeo perspicua est, ut nemo non adsentiatur.
Sed De ea opinione, quae fingit coelum immobile i. m. W sunt, qui arbitrantur nihil obsistere, si verbi gratia supponant coelum immobile esse, terram vero in axe ab occasu in ortum singulis diebus una pene revolutione circumagi, aut si utrunque moveatur coelum et terra, moveri tamen circa eundem axem et congruentibus inter se conversionibus.
Etsi Confutatio sumpta ex collatione corporum coelestium et elementarium, quod ad motum attinet i. m. W autem fortassis adparentiae stellarum non impedirent hanc sententiam secundum crassiorem considerationem, tamen absurditas conspicitur ex iis quae acciderent circa nos et in aere. Quanquam enim donemus eis, quod praeter naturam est, res levissimas et subtilissimarum partium, aut prorsus non moveri, aut non aliter moveri quam contrarias naturas, cum palam videamus res aereas et minus subtiles citius moveri quam terrenas. Econtra vero gravissi-