PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. Erasmus Reinhold)

Wittenberg, Johannes Lufft, 1549 · 98r

Facsimile

tempore circulorum oppositae, quae affixae sunt minori orbi, ut minor intra maiorem rite maneat, nusquam ab eo effluens, et tamen possit expedite circumvolvi.

E tabellae, Ptolemeo πρισμάτια, Proclo πηγμάτια, quae sint invicem similes et aequale forma parallelogramma, et erecta ad planum seu latera circulorum, in quibus diagoniorum sectio ostendit locum διαυγίου iuxta Procli sententiam.

His superadditi indices parvi, γνωμόνια λεπτὰ, quae tangunt divisiones maioris circuli, forma sint triangli orthogonii cuius basis dimidium est minoris lateris parallelogrammi, suntque erecta quidem ad πρισμάτια, quibus continue adhaerent, sed contigua superficiei seu κροταφῷ circulorum, simul etiam funguntur officio laminarum,

A, vel G, signa κατὰ κορυφὴν

GH, perpendiculum, καθέτιον, suspensum in signo G ad claviculum.

H, βαρύλλιον μολύβδινον, κωνάριον, ut Theon vocat, a forma coni.

I, canalis excavatus congruenter, ut in eo quasi equitent erecti circuli, a Proclo vocatur σωλκνοειδὴς περιφέρεια τετράγωνος κατὰ τὴν κοιλότητα.