PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. Erasmus Reinhold)

Wittenberg, Johannes Lufft, 1549 · 62r

Facsimile

aequinoctialis, et haec vicissim maior quam brumalis hora. Etsi autem valde consentaneum est, non extitisse communem usum horarum aequinoctialium antequam fabrica horum nobilium ἀυτομάτων publicaretur, quibus quidem humana vita in his tam rigentibus et nebulosis climatis aegre caritura esset, tamen ex Albategnii astronomico satis adparet, quod eius aetate in Asia horae καιρικαὶ adhuc vulgo usurpatae fuerint. Floruit autem Albategnius 100 fere annis, postquam per Carolum Magnum imperium a Graecis translatum esset ad Germanos.

Sed ut in hoc Ptolemaei loco rudem lectorem nonnihil iuvemus, esto ad planum horizontis ABC in signo A erectus gnomon AD, cuius vertex A. Et inventam lineam meridianam secet πρὸς ὄρθας linea aequinoctialis EAF, in quam congruunt die aequinoctii, ut supra dictum est, umbrae orientales et occidentales, verum similiter ex eadem recta linea cernuntur tum solstitialis exortus et brumalis occasus,