PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. Erasmus Reinhold)

Wittenberg, Johannes Lufft, 1549 · 54v

Facsimile

zon amplius in duo aequalia circulum aequinoctialem, ac maximum eorum parallelorum, qui perpetua mundi conversione describuntur, sed alium seu magis borealem, seu magis australem parallelum. Constat autem haec spacia utrinque aequalia esse ubique, vel eo argumento quod, quanto dies longissimus in aestivo solstitio maior est quam dies aequinoctialis, tanto vicissim brevissimus dies minor est in solstitio hiberno

σχόλιον. Esto enim axis mundi AEC, centro mundi E, et polis A, C, per quos sit descriptus meridianus circulus ABCD, in quo sit BED aequinoctialis seu maximus omnium parallelorm et medius inter utrunque polum, tropici autem paralleli, hoc est extremi eorum, per quos sol transit annuo motu per obliquum, sint FH et IL secantes axem in signis G, K πρὸς ὄρθας. Iam si terra est extra axem aequaliter distans a polis, ut in F, ille tantum horizon, cui alter polus