PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. Erasmus Reinhold)

Wittenberg, Johannes Lufft, 1549 · 99v

Facsimile

no designatam, ut idem latus esset aequidistans plano meridiani circuli, ac perpendiculo per cylindros demisso, subiectisque fulchris, ubi usus postulabat, attente exploravimus, ut linea per eosdem cylindros acta esset ad planum horizontis aequabiliter erecta.

Observabamus III. χρῆσις usus i. m. W igitur umbram in meridie, quae fiebat a cylindro qui erat in centro, admoventes tabellam aliquam ad circumferentiam instrumenti, ut certius umbrae locus appareret. Huius umbrae medio signato, accipiebamus segmentum circumferentiae indicans progressum Solis in meridiano circulo iuxta latitudinem.

σχόλιον. Sit paries ACE constans sex lateribus seu superficiebus, quae binae ex opposito sunt invicem parallelae, ita ut paries sit solidum parallelepipedon. Earum autem duae parallelae sint quadratae, quas vocat κροτάφους, quia ampliore sunt caeteris et stant erectae ad subiectum planum. Horum laterum alterum accurate complanatum est ABCD, cuius longitudo AB aequalis latitudini BC. Crassicies igitur seu profunditas huius parietis est AF, vel DE, vel CG, aliquanto minor quam longitudo, sed ita ta