tu locali agitetur. Haec breviter admonendi lectoris causa percurrenda sunt.
〈I.2〉 CAPUT II: Quod coelum sit sphaericum et globi modo circumvolvatur
Consentaneum est igitur priscos homines ad primas cogitationes ex tali observatione deductos esse. Prima ratio a stellis orientibus et occidentibus i. m. W Videbant enim Solem et Lunam et alias stellas ab ortu versus occasum semper in circulis inter se aequidistantibus ferri, ita ut initio sursum ex inferiore loco velut a terra paulatim in altum conscendant, deinde rursus pro proportione circumvectae descendant, donec prorsus velut delabentes in terram occultentur, postea vero tempore interiecto videbant occultatas ab alio intio exoriri et occidere. Haec autem tempora et loca ortuum et occasuum certo ordine similiter in universum redire.
Maxime vero movit eos, ut agnoscerent coelum esse figurae sphaericae, circumvolutio stellarum semper adparentium, Altera ratio a stellis semper adparentibus i. m. W quae cernuntur semper circa unum et idem