propterea quod planum horizontis FEG longius recedit a centro sphaerae D quam planum horizontis FEG. Quod facilime patet a centro sphaerae D, normali linea DI demissa. Erit enim in orthogonio triangulo DIE, cuius angulus ad I rectus, latus DE rectum subtendens maior utroque latere DI, et IE.
Caeterum et hunc positum terrae consequuntur priora absurda, videlicet, quod in obliqua sphaera aut nullum omnino fieret aequinoctium, aut non in medio transitu inter duo solititia, ut si repetita superiori diagrammate terra cogitetur in X, vel in N. In recta autem sphaera, etsi foret perpetuum aequinoctium, tamen Sol nunquam fieret verticalis, aut non in medio parallelo, sed in alio quodam, qui alteri extremorum tropicorum esset propior.
Praeterea, nisi terra sub ipso aequinoctiali sita esset, Umbrarum ratio i. m. W sed ad Arctum aut meridiem ad alterum polorum propius accederet, omnino eveniret ut ne ad sensum quidem in aequinoctialibus diebus gnomonum umbrae orientales et occidentales in eandem re-