PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Geber, Liber super Almagesti

Nürnberg, Johannes Petreius, 1534 · 73

Facsimile

rium aspicere in omnibus applicationibus quae sequuntur illam eclipsim, sed attendat ad applicationes quae sunt in hoc tempore quaesito. Ostendit ergo quod possibile est post spacium 6. mensium, ut eclipsentur sol et luna, et illud est, quoniam ex cursu lunae medio in latitudine in 6. mensibus aggregantur 148. partes et minutum unum et 15. secunda, et quod comprehenditur ex partibus arcuum, qui sunt inter terminos eclipticos lunares, qui sunt quidem infra semicirculum est minus illo, et qui quidem sunt plus semicirculo, est maius illo, propter illud ergo possibile est, ubi eclipsentur sol et luna bis in sex mensibus. Et similiter declarauit iterum quod possibile est, ut eclipsetur luna post longius spacium quinque mensium quod est, et illud est, quia quandoque sequitur ut sit in hoc spacio cursus solis maior qui esse potest, et cursus lunae in eo minor qui esse potest, ut sit spacium mensium uerorum addens super tempus mensium mediorum per duas diuersitates simul, et illud quidem, quod comprehenditur de cursu duorum lunarium cuiusque in longitudine in quinque mensibus medijs, est 145. partes et 32. minuta, et motus lunae in orbe reuolutionis suae in hoc tempore est 129. partes et 5. minuta, et partes quidem 145. et minuta 32. que sunt solis addunt in maiori cursu, qui est a duabus partibus propioris longitudinis super cursum medium 4. partes et 38. minuta, et partes orbis reuolutionis lunae, scilicet 129. partes et 5 minuta, minuunt in minori cursu, qui est a duabus partibus longitudinis longioris a cursu medio 8. partes et 40. minuta. In tempore ergo medio quinque mensium, quando cursus solis est maior qui est, et cursus lunae qui est minor qui est, sol etiam praecedit lunam per partes quae aggregantur ex duabus diuersitatibus simul, et sunt 13. partes 18. minuta. Cum ergo acceperimus partem 12. illius propter illud, cuius praecessit declaratio, proueniet nobis pars pars sic. una et 6. minuta, et est illud quod addit per motum usquequo consequatur eum linea, et quoniam solem consequatur ex additione propter diuersitatem suam sibi propriam 4. partes 38. minuta, et consequuntur eum usquequo reuoluatur et compleatur applicatio uera pars una et 6. minuta, tunc maius tempus quod est quinque mensium, addit super tempus medium quinque mensium in longitudine 5. partes et 44. minuta. Haec ergo fere est summa additionis cursus lunae iterum in latitudine in circulo decliui super partes, quae aggregantur latitudini in tempore medio quinque mensium, quod est 253. partes et 21.minutum fere. Propter illud ergo cursus uerus, qui inuenitur in latitudine in maiori tempore, quod est quinque mensium, aggregant 159. partes et 5. minuta, uerum termini, qui sunt a duobus lateribus orbis lignorum habentes eclipsim in longitudine lunae media comprehendunt in circulo quidem magno, qui significantur in eis per duos polos circuli decliuis partem unam fere, propterea quod ipsi comprehendunt in longitudine propiori partem unam et tria minuta et 36. secunda, et in longitudine eius longiori 56. minuta et 24. secunda, et in circulo quidem decliui est eorum summa secundum longitudinem a duobus nodis 11. partes et 30. minuta, et arcus qui est inter eos, in quo non cadit eclipsis propter illud 157. partes, et istae partes sunt minus partibus quae superfluunt de circulo decliui in maiori tempore, quod est 5. mensium, quae sunt 159. partes et 5. minuta, per duas partes et 5. minuta. Apparet ergo inde quod possibile est in maiori tempore quinque mensium quod est, ut cum luna eclipsatur ex prima oppositione in eis, quoniam recedit ab uno duorum nodorum, quicunque nodus suerit, redeat et eclipsetur in postrema oppositione in eis, cum uadit ad nodum sequentem illum nodum, et erunt tenebrae in duabus eclipsibus simul ab una et eadem parte de duabus partibus orbis signorum, et nunquam erunt a duabus partibus contrarijs. Et similiter etiam ostendit, quod non est possbile, ut eclipsentur sol et luna post maius tempus quod est 7. mensium, et illud est, quoniam propterea iterum quod in tempore medio 7. mensium cursum medium cuiusque duorum lunarium consequuntur de additione 203. partes et 45. minuta, et cursum lunae in orbe reuolutionis suae consequuntur de additione 180. partes et 43. minuta, et 200. quidem et tres partes et 45.minuta, quae sunt solis, cum cursus eius qui est minor, qui est a duobus lateribus longitudinis longioris, minuunt ex motu medio eodem 4. partes et 42. minuta, et 180. partes et 43. minuta, quae sunt lunae in orbe reuolutionis suae, cum cursus eius qui est maior, qui est a duobus lateribus longitudinis propioris, addunt super cursum medium 9. partes 58. minuta, tunc in tempore paruo 7. mensium, cum sol currit cursu suo qui est minor qui est, et luna currit cursu suo qui est maior qui est luna iam transit per partes quae aggregantur de duabus diuersitatibus simul, quae sunt 14. partes et 40. minuta. Cum ergo acceperimus de illo propter illud, cuius praecessit declaratio partem 12, et addiderimus eam super partes quae minuuntur propter diuersitatem solis, quae