PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Geber, Liber super Almagesti

Nürnberg, Johannes Petreius, 1534 · 22

Facsimile

cilis exceptionis secundum quod diximus in tractatu primo huius libri, et procedere ad ostendendum illud quod dat dictio eius, est declarare in primis figuris plurium angulorum aequalium comprehensionis, quod qaecunque earum est plurium angulorum est maioris quantitatis, et cum declaratum fuerit illud permutare iudicum ad circulum et sphaeram, et si non, quomodo ergo egredietur sermo eius, et propter illud oportet, quod circulus sit maior superficierum, et sphaera maior corporum. Et si sciuisset, quod declaratio huius intentionis in figuris ad inuicem esset difficilior plurium quam declaratio eius in figura et sphaera spaera ed., non processisset ad dicendum dispositionem figurarum ad inuicem, cum intentio qua intenditur non sit nisi declaratio dispositionis sphaerae cum figura plurium angulorum, non dispositionis figurae cum figura. Amplius egreditur ex uirtute sermonis eius in permutando iudicium de figuris ad circulum et sphaeram, et quod circulus est plenus angulis superficialibus et sphaera plena angulis corporeis. Et nunc quidem redeamus ad complendum sermonem eius in hoc capitulo, et est, et iam inuenimus uiam ad sciendum illud iterum ex rebus naturalibus de quibus est, quod aether est corpus coeli, est subtilior omnibus corporibus, et magis simile eis ad inuicem, et illa quae sunt similis superficiei ad inuicem, duo tantum sunt de superficialibus circulis et de corporibus sphaerae. Cum igitur ether non sit superficies, et neque sit nisi corpus tunc oportet, ut sit sphaericus, et de eis est, quod omnia corpora terrena, quibus accidit corruptio, creata sunt in figuris suis ex frustis rotundis diuersarum partium, et omnia corpora coelestia creata sunt in figuris suis sphaerica similium partium rotunda, et propter illud oportet, ut sit ether continens ea cum sit similis naturae eorum sphaericus, et quoniam partes eius sunt similes, erit motus eius rotundus cum aequalitate.

⟨II.2⟩ De hoc quod terra cum omnibus partibus suis sit sphaerica in sensu per comparationem ad totum.

ET declaratur nobis iterum, quod terra cum omnibus suis partibus sit sphaericae figurae in sensu. Nos namque uidemus solem et lunam et reliquas stellas non oriri et occidere in omni loco in hora una, sed ortus earum apud illos, qui sunt in oriente, antecedit ortum ipsorum qui sunt in occidente, et occasus eorum apud eos est iterum similiter et post illud, propterea quod nos inuenimus cosiderationes temporum eclipsium, et praecipue lunarum, quae sunt in tempore uno in libris illorum, qui firmauerunt eorum rememorationem antiquorum in locis diuersis, non aequalis spacij a meridie. Et inuenimus semper horas quas scripserunt illi, qui considerauerunt de orientalibus pluris antecessionis ad circulum meridiei, quam illae, quarum rememorationem scripserunt occidentales. Et quoniam iterum inuenimus diuersitatem horarum secundum quantitatem diuersitatis spacij inter loca, oportet ut dicamus, quod superficies terrae est sphaerica, quoniam assimilatio maximi partium terrae in aequalitate sit semper in locis, quae se sequuntur ad inuicem secundum comparationem unam, et si figura terrae foret non sphaerica, non esset ita, et possumus quidem scire illud iterum ex eo quod dicam: Si terra foret concaua, uidentur stellae oriri prius super occidentales, et si esset plana, orirentur super omnes omes ed. qui sunt in terra in hora una, et si esset triangula aut quadrata, aut alicuius alterius figurarum plurium angulorum, orirentur iterum stellae in hora una super omnes inhabitantes in superficie una super rectam lineam. Nos autem nihil horum uidemus, et non est terra figurae columnalis rotunditatis, cuius superficies sit ad orientem et occidentem, et duae superficies duarum basium eius sint ad duos polos mundi, sicut aestimauerunt quidam, quod est propinquius ad sufficientiam, quoniam si ipsa foret ita, non uiderentur aliquis eorum qui habitarent super rotunditatem eius aliquam stellarum apparentium semper, imo stellae aut omnes orirentur aut occiderent semper super omnes eorum, aut stellae eaedem, quarum elongatio ab unoquoque duorum polorum esset elongatio aequalis, sempiternae essent occultationis apud omnes eos, et nos quidem uidemus, quod quanto plus imus ad partem septentrionis, tunc secundum quantitatem nostri incessus in ea, multiplicatur illud quod occultatur a nobis de stellis meridianis, et quod apparet nobis de septentrionalibus. quare declaratur nobis per aequalitatem eius, quod regit rotumditas terrae a nobis, in hijs duabus partibus iterum cum comparantur ad inuicem in omnibus partibus suis quod ipsa est sphaerica, et similiter cum imus in mari ad montes, aut ad loca alta sublimia a quibuscunque horizontibus, aut ad quoscunque fuerimus, uidemus additionem eorum paulatim, ac si ipsi eleuentur ex mari, et quasi ipsi essent submersi in eo.