condiametralem huic parti, et est 25. pars et medietas cancri, et lineam quae est inter centrum orbis signorum et centrum motus aequalis 12. partes propinquae propinpuae ed., per partes quibus medietas diametri ecentrici est 60. partes. Et inuenit longitudinem longiorem stellae Iouis super 11. partes uirginis, et longitudinem propinquiorem super partem condiametralem ei, et illud est super 11. partes piscis, et inuenit lineam quae est inter centrum orbis signorum et centrum motus aequalis 5. partes et medietatem partis, quibus est medietas orbis ecentrici 60. partes, et inuenit punctum longitudinis longioris stellae Saturni super 23. partes scorpionis, et longitudinem propiorem super partem condiametralem ei, et est 23. pars tauri, et lineam quae est inter centrum orbis signorum et centrum motus aequalis 6. partes et 50. minuta, per partes quibus est medietas diametri orbis ecentrici 60. partes. Et propterea quod ostensum fuit ei hoc, incepit post illud ligare comprehensionem motus alicuius harum stellarum trium in longitudine et diuersitate in tempore unius habitudinum trium consideratarum secundum hunc modum. Ponam ergo orbem deferentem stellam circulum e g circa centrum d, et centrum motus aequalis punctum t, et centrum orbis signorum punctum n, et centrum orbis reuolutionis in habitudine tertia ex habitudinibus consideratis, et sunt habitudines quibus extrahitur locus longitudinis longioris punctum g, et continuabo g n, ergo uidebitur stella super hanc lineam in hac habitudine tertia, et continuabo t g m, propterea quod illud quod est inter punctum longitudinis longioris et locum stellae per medium in hora considerationis tertiae, et est quantitas anguli e t g, est notum, et angulus e n g est notus, et est longitudo stellae in orbe signorum per uisionem in hora habitudinis tertiae a puncto longitudinis longioris, remanet angulus t g n notus, et est apud centrum orbis reuolutionis, ergo erit arcus k l orbis reuolutionis notus, et est illud quod est inter stellam et longitudinem propiorem mediam orbis reuolutionis in hora habitudinis tertiae, erit ergo propter illud arcus m k, et est longitudo eius a longitudine longiori media in hora habitudinis tertiae notus, erit ergo propter illud longitudo centri orbis reuolutionis iterum, et est medius stellae a puncto longitudinis longioris nota, et illud est cuius uoluimus declarationem. Et propterea quod ostensum fuit illud, possibile fuit ei, ut sciret quantitatem orbis reuolutionis stellae, scilicet proportionem medietatis diametri eius ad medietatem diametri deferentis ipsum, ita, quod considerauit stellam cum instrumento considerationis post considerationem eius in consideratione tertia post tres dies, aut quasi ipsi, et uerificauit considerationem suam qua considerauit stellam ex stellis fixis, et cum luna. Inuenit ergo locum eius in orbe signorum, quia sciuit quantitatem arcus quem abscidit de orbe signorum in illis diebus et horis, qui fuerunt inter duas considerationes, et proportionem medietati s diametri orbis reuolutionis eius de medietate diametri deferentis ipsum secundum hunc modum. Sit itaque orbis deferens stellam circulus a b g circa centrum d, et centrum orbis signorum punctum e, et centrum motus aequalis punctum z et linea transiens per longitudinem longiorem et propiorem linea a e g, et orbis reuolutionis circulus h t k circa centrum b, et sit stella in orbe reuolutionis suae in hora considerationis secundae super punctum n, et continuabo lineas z b h et d b et e b, et continuabo duas lineas e n, b n, propterea ergo quod tempus quod fuit inter illam horam habitudinis tertiae et horam considerationis secundae, est notum, et quod conuenit ei de motu longitudinis medio et diuersitatis, secundum quod scripserunt illud antiqui, est notum, quamuis sit in illo propinquitas, et non est in huiusmodi tempore paruo. Et quantitas de qua curetur, erit illud, quo mouetur centrum orbis reuolutionis in illo tempore, et quod mouet stellam in eo notum est, et longitudo centri orbis reuolutionis in hora habitudinis tertiae a puncto a fuit nota, et similiter longitudo stellae a puncto longitudinis propioris mediae orbis reuolutionis iterum nota. Oportet ergo propter illud, ut sit unus