⟨VI⟩ LIBER SEXTVS. DE STELLIS FIXIS.
QVod stellae fixae sunt communicantes proprietates suorum locorum cum quantitate spacij unius semper inter se ad inuicem, inquit Ptolomeus, et postquam narrauimus in eis quae praecedunt hunc sermonem illud quod accidit in sphaera recta, et in sphaera sqhaera ed. decliui, et iterum quod accidit in partibus motuum solis et lunae, et quod uidetur in eis de figuris secundum quod oportet, tunc incipiamus nunc secundum quod simile est ei de ordinatione ordinum qui se adinuicem sequuntur in hac scientia loqui in stellis, et propter illud quod conuenit ex ordine, incipiamus prius loqui in stellis quae nominantur fixae, non haesitantes, et ante omnem rem praemittamus earum nominationem. Propterea quidem, quod stellae omnes uidentur comitari semper figuras suas fixis spacijs quantitatum, quae sunt inter eas simili motu aequali, tunc bonum est, ut nominentur fixae, non motae, et propterea quidem, quod tota sphaera earum in qua sunt ceu solidata et orta, uidetur habere motum localem sibi appropriatum cum mensuratione una ad successionem signorum ad orientem econtrario motui totius, non oportet, ut nominetur sphaera fixa immobilis, ita inuenimus unamquanque harum duarum intentionum per illud quod uidimus in hoc tempore longo, et per illud quod aestimauit Abrachis ante nos in eo quod uidit in istis duabus intentionibus intentionihus ed. in longitudine temporis, quod non est nisi opinio et aestimatio, et non est comprehensum, quoniam ipse non inuenit nisi ualde paucas considerationes, quae fuerunt ante ipsum stellarum fixarum non haesitantium, scilicet considerationes Arsatilis et Timonialis scriptas tantum, et istae quidem considerationes non fuerunt comprehensae nisi subtiliter exquisitae, et nos iterum comparauimus, quod testificati fuimus in hac hora ad illud quod narratur in illa hora, et fuit illud super quod stetimus de scientia illius conueniens ei quod de ipso praecessit. Veruntamen illud super quod stetimus de illo nunc fit certius et firmius, quoniam inquisitio de eo cecidit ex tempore longo, et quoniam illud quod cecidit nobis ex eo quod scripsit Abrachis de esse stellarum fixarum, et est illud ad quod proprie comparauimus illud quod testificati sumus ipse perscrutatus est ultima perscrutatione. Verum quod stellarum fixarum situs non permutetur adinuicem, etiam usque ad hanc horam manifestum est, imo figurae earum quas scripsit Abrachis, super quas stetit per considerationem, inueniuntur in hac hora etiam illae eaedem figurae, in quibus non est diuersitas, et non est conuenientia in illo, quod non est nisi in hoc tantum scilicet in figuris stellarum quae sunt in orbe signorum adinuicem, aut in figuris stellarum egressarum ab eo per comparationem ad illas quae sunt secundum huiusmodi dispositionem, et illud est quod sequeretur si res curreret secundum radicem primam quam narrauit Abrachis, quod stellae, quae sunt in ipso orbe signorum line alijs permutantur occurrendo motui totius, imo conuenientia ex eo inuenitur iterum in figuris stellarum quae sunt in orbe signorum, quando comparantur cum stellis quae sunt extra ipsum longinquae ab eo. Iam ergo facile scire illud omni quod elegit, ut enunciet in hac inquisitione, et utatur in ea ratiocinatione cum cautela ueritatis, et sciat an illud quod uidetur in hac hora sit conueniens quod scripsit Abrachis. Verumtamen nos ponemus in hac intentione quaerentes facilitatem in experientia et probatione parum ex eo, quod ipse scipsit de illo, cuius intellectus proprie est facilis, et est possibile ipsum scire secundum comparationem omnem, ita, ut uideantur species figurarum, quas continent stellae quae sunt extra orbem signorum, conuenientes ad conseruationem formarum suarum adinuicem, et apud illas quae sunt in orbe signorum. Dico ergo, quod ipse scripsit scipsit ed. de stellis quae sunt in cancro, quod stella quae est in meridiano labio cancri, et stella lucida quae antecedit istas, et antecedit caput serpentis audacis, et stella lucida ex stellis quae sunt in cane, pertinente ad antecessionem, sunt proxime ad hoc, ut sint secundum rectitudinem, inquit: Nam media earum non recedit a linea recta quantum sit per duas extremitates uersus septentrionem et meridiem, nisi digito uno et medietati digiti, et duae longitudines inter utrasque sunt aequales. Et scripsit de stellis quae sunt in leone, quod duae 4. stellarum, quae sunt in capite leonis, quae sunt ab eo quod sequitur orientem, et stella quae est in origine duorum brachiorum audacis sunt secundum rectitudinem, et iterum, quod linea quae transit super caudam leonis, et super stellam, quae est in extremitate caudae ursae, pertransit a parte occidentis stellam lucidam quae est sub cauda ursae, et inter illam et eam est digitus unus. Et similiter iterum, quod linea recta quae transit super stellam, quae est sub cauda ursae, et super caudam leonis continuat inter duas stellas antecedentes ex stellis quae sunt in terra. Et scripsit de stellis quae sunt in