go erit longitudo longior uera orbis reuolutionis, et continuabo centrum eius cum puncto n per lineam b n, et faciam ipsam penetrare usque ad m, ergo erit longitudo longior media ergo erit longitudo lunae a puncto m nota, et est arcus h m, et continuabo h b, b e, d b, propterea ergo quod angulus d e b est notus, et linea d e est nota, et linea d b quae est medietas diametri deferentis nota, erit linea e b nota. Et propterea quod linea e n est nota, et angulus b e n est notus, erit angulus e b n notus, ergo angulus m b z est notus, et iam fuit arcus m h notus, erit propter illud angulus z b h, qui est longitudo lunae a longitudine sua longiori uera notus, ergo erit angulus e b h notus, et unumquodque duorum laterum b h, b e est notum, ergo erit angulus b e h notus, et est angulus diuersitatis inter motum medium et uerum, addatur ergo aut minuatur ex angulo a e b, qui est duplus anguli longitudinis, et erit angulus a e h notus, et illud est cuius uoluimus declarationenm. De hoc quod non fit propter egressionem centri deferentis a centro orbis signorum in continuationibus diuersitas, de qua sit curandum, propterea quod possibile est, ut sit unumquodque duorum lunarium in continuationibus ueris secundum maiorem diuersitatem sui, et diuersitas unius eorum exigat additionem, et secundi diuersitas exigat diminutionem, oportet ut sit tunc, quod est inter duo loca amborum per medium in hora coniunctionis uerae, et illud quod aggregatur ex maiore diuersitate amborum, et summa illius est 7. partes et 24. minuta, quoniam maior diuersitas lunae in continuationibus est 5. partes et minutum unum, et maior diuersitas solis est duae partes et 23. minuta. Et propterea quod longitudo medij lunae semper a longitudine longiori deferentis, est duplum longitudinis medij eius a medio solis, tunc possibile est, ut sit longitudo lunae medij, scilicet centri orbis reuolutionis eius in hora continuationis uerae a longitudine longiori deferentis duplum partium aggregatarum ex maioribus duabus diuersitatibus, et illud est quasi 14. partes et 48. minuta. Et cum illud ita est, sequitur, ut sit centrum orbis reuolutionis lunae tunc propinquius centro orbis signorum, quam sit, cum est in longitudine longiori deferentis, sicut est in continuationibus medijs, erit ergo propter illud angulus diuersitatis, et est ille, cui subtenditur medietas diametri orbis reuolutionis in hora continuationis uerae maior, quam sit ille, qui erit in hora continuationis mediae. Sequitur ergo inde in ueritate in extractione loci continuationis uerae superfluitas, et illa quidem maior erit, cum luna fuerit secundum maiorem diuersitatem suam, scilicet, ut sit super lineam contingentem orbem reuolutionis. Sed cum luna fuerit in longitudine longiore aut propiore orbis reuolutionis suae, tunc illud quod erit tunc de loco medij lunae, et loco medij solis in hora continuationis uerae, est maior diuersitas solis tantum, et illud est duae partes et 23 .minuta, et erit longitudo centri orbis reuolutionis a longitudine longiori deferentis duplum ilius, et est 4. partes et 4 6. minuta. Et propter reflexionem orbis reuolutionis a centro orbis signorum, erit longitudo longior media orbis reuolutionis, praeter longitudinem longiorem ueram, non erit luna tunc super ipsam longitudinem longiorem aut propiorem ueram, sequitur ergo quod erit ei angulus diuersitatis, cui est quantitas. Sequitur ergo inde in extractione loci continuationis uerae diuersitas, ueruntamen quando contingit, ut sit diuersitas prima maior, quae est, scilicet, cum luna est super lineam contingentem orbem reuolutionis, est haec diuersitas secunda insensata omnino, quoniam superfluitates angulorum diuersitatis erunt tunc insensatae. Et cum diuersitas secunda, et est illa, quae est propter reflexionem maior, quae est scilicet, cum luna est in longitudine longiori aut propiori orbis reuolutionis suae, tunc diuersitas prima non est nisi secundum diuersitatem solis tantum, aut non erit omnino, aut erit insensibilis. Et cecidit narratio in hoc libro ab hac intentione errata in ultimo erroris, et illud est, quoniam ipse dixit, quod diuersitas quae accidit in duabus intentionibus simul, non est nisi secundum longitudinem, quae est inter duo loca continuationis uerae et mediae, et res non est ita, imo haec diuersitas non est nisi secundum longitudinem, quae est inter duos medios duorum lunarium in hora continuationis uerae. Et demonstratio quam ipse attulit in extractione quantitatis uniuscuiusque harum duarum diuersitatum est conueniens ei quod diximus, et diuersa ab eo, quod ipse prius dixit ante demonstrationem, et illud est, quoniam ipse dixit illud, cuius narratio est haec. Et potest esse, ut diuersificet continuatio uera continuationem quae inuenitur media per duas superfuitates simul, quae sunt propter diuersitatem, possibile ergo est, quod translator libri non intellexit illud quod uoluit Ptolomeus, ergo alterauit narrationem propter illud, ergo alterata est intentio quam ipse uoluit, quamuis ego iam perquisiui ab hoc in libris pluribus translationis Hunani et