PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Geber, Liber super Almagesti

Nürnberg, Johannes Petreius, 1534 · 146

Facsimile

apparitionem uespertinam, quae est ei in initijs signi scorpionis, et ipsa est in ultimo longitudinis suae a sole. Nam quando declaratur, quod ipsa apparitio destruitur et perit, est illud dignius in apparitionibus quae sunt ei in longitudinibus, quae sunt minores hac longitudine, et quoniam quando stella mercurij est in initijs scorpionis, et est in maiori longitudine sua uerspertina a sole, tunc est latitudo eius in meridie quasi tres partes, tunc quasi stella occidat super punctum t horizontis, et locus eius uerus de orbe signorum, et est initium scorpionis, sit punctum l, et latitudo eius meridiana arcus t l, et propterea quod punctum l est datum, est angulus per quem est super horizonta notus. Erit ergo propter illum angulum angulus e secundum propinquitatem notus, sed angulus b est rectus, et arcus b d, et est longitudo totalis, est datus, et illud est decem partes. Erit ergo per simile eius quod praemissum est arcus d e notus, et similiter etiam, propterea quod arcus l t et est latitudo stellae, est notus, et unusquisque duorum angulorum e l est notus, erit arcus l e notus, ergo arcus l c d est notus, et est illud quod  est inter duo loca stellae et solis uera. Declaratur ergo, quod quantitas huius arcus est 22. partes secundum propinquitatem. Haec est ergo quantitas qua oportet elongari hanc stellam a sole uere in initijs signi scorpionis in uesperis, et tunc uidetur uerum, declaratur per illud quod diximus in postremo tractatus octaui huius libri, quod maiores longitudines huius stellae uespertinae in hoc loco a sole uero sunt 20. partes et 52. minuta. Propter illud ergo destruitur haec uespertina apparitio in hoc loco et perit, et per simile istius declaratur iterum, quod quando haec stella est in initijs signi tauri, tunc apparitio eius matutinalis quae est ei et ipsa in fine longitudinis suae a sole, destruitur etiam et euanescit, et illud est, quia latitudo eius est in hoc loco, et ipsa in longiori longitudine sua matutinali, est quasi tres partes et 10. minuta in meridie etiam. Declaratur ergo per simile eius quod praemissum est, quod oportet, ut elongetur a sole uere 22. partibus et 16. minutis, et tunc uidetur in diluculis duluculis ed., et declarabitur per illud quod diximus in fine sermonis octaui etiam, quod maiores longitudines eius matutinales in initio signi tauri sunt 22. partes et 13. minuta. Propter illud ergo euanescit etiam haec apparitio matutinalis et destruitur, et quando illud est ita, tunc reliquae apparitiones uespertinae et matutinales in his duobus signis sunt digniores, ut euanescant et destruantur. Completa est eius declaratio. Finis nouem librorum Gebri, Arabice primo scripti, et per magistrum Girardum Cremonensem in latinum uersi.