sphaericus. Et post illud consideratio cogitatiua perduxit ad inteligendum reliqua quae sequumtur illud, propterea quod totum quod uidetur in eo de rebus apparentibus est contrarium ei, super quod existit diuersificantium sententia, et illud est, ut nos ponamus, quod homo dicat, quod motus stellarum est secundum rectitudinem usque ad illud, cui non est finis, quemadmodum iam aestimauerunt quidam homines. Quibus ergo modis possibile est, ut uideatur unaquaeque earum in omni die oriri super nos ab ortu uno, et qualiter possibile est, ut redeat ad ortum suum motu eius secundum rectitudinem ad id, cui finis non est existente, et quomodo si redeunt secundum rectitudinem non uidentur redire, et qualiter non alterat eam longitudo, et minuit de lumine eius, et ipsius magnitudine, paulatim deinde occidit, imo uidetur secundum contrarium illius, quoniam ipsa magnificatur apud occasum suum, deinde tegitur paulatim, ac si ipsa a superficie terrae abscindatur. Et quod iterum dicitur, quod ipsae accenduntur a terra, deinde post illud extinguuntur in ea, est res longinquior ab eo, quod est conueniens. Et si nos affirmauerimus, quod sit hic ordo sublimis, qui est in magnitudine et quantitatum stellarum numeratione earum, et elongationibus ipsarum et locis earum, et temporibus ipsarum inanis et uanus, et quod sit natura quarundam partium terrae accendens, et quarundam earum extinguens, imo locus unus quibusdam hominibus sit accendens, et quibusdam hominibus extinguens, et quod sint eaedem stellae quibusdam hominibus accensae, aut quibusdam extinctae, et quibusdam non accendantur adhuc, aut non extinguantur, tunc si concesserimus hoc, licet sit derisio et illusio, ergo quod dicent hanc tenentes sententiam de stellis sempiternae apparitionis, quae non oriuntur neque occidunt, et propter quas causas stellae accensae extinctae extnctae ed. non oriuntur, et occidunt in omni loco, et apparentes quae non oriuntur neque occidunt non sunt apparentes in omni loco semper supra terram. Nam non potest aliquis dicere, quod eaedem stellae accendantur et extinguantur apud quosdam homines semper, et non accidit eis, nisi unum horum duorum apud quosdam. Cum uisibiliter stellae eaedem in quibusdam locis oriri et occidere, et in quibusdam non oriri neque occidere inueniantur, et omnino dico, quod quascunque figuras dederit dator in motu coelesti, praeter sphaericam, tunc necessarium est, ut sint elongationes a terra ad loca alta diuersae, ubicunque sit terra posita, et qualitercunque sit. Et propter illud oportebit, ut uideatur magnitudo quantitatum stellarum, et elongationes earum ab inuicem diuersae in loco uno et omni reuolutione, quoniam ipsae erunt quandoque in elongatione maiore, et quandoque in elongatione minore, de hoc nonnihil uidetur et illud, quod uidetur de additione in magnitudine earum, cum sunt apud horizonta, non uidetur propter propinquitatem earum et paruitatem elongationis apud horizonta. At uero, quoniam uapor humiditatis, qui continet terram, ponitur inter uisum, et eas, quare uidentur ita, sicut illud quod proijcitur in aquam uidetur maius, et quanto plus iungitur inferius, tanto plus est maius additum in magnitudine sua, et significat iterum affirmationem figurae sphaericae, quoniam non est possibilis conuenientia considerationum cum instrumentis, nisi secundum hanc figuram, et cum hac figura tantum, et quod motus coeli non est difficilis, imo est lenior motuum figurarum diuersarum, aut facilior eorum, et res quae est facilioris motus, de superficialibus est circulus, et de corporeis est sphaera, et quod figurarum diuersarum, quarum comprehensio est aequalis, quaecunque plures habet angulos, est maioris quantitatis, et propter illud oportet ut sit circulus maior superficierum, et sphaera maior corporum et coelum maius eo quo est praeter ipsum. Sermo quidem eius, quod figurarum diuersarum, quarum comprehensio est aequalis, quaecunque plures habet angulos, est maioris quantitatis, et propter illud oportet ut sit maior circulus superficierum, et sphaera maior corporum, et coelum maius eo, quod est praeter ipsum ex corporibus, est sermo in ultimo aggregationis, et est cum hoc uanitas sermonis, et hoc est primum, quod apparet de uanitate eius in arte geometriae. Et nunc quidem attendamus ad exponendum sermonem eius, et declarandum illud quod uoluit, et post illud declarandam uanitatem eius in ipso. Dico ergo illud, quod intelligo ex sermone eius, licet non dicitur illud ipsius dicto, sed det illud intentio, quam conatus est declarare, in quantum propterea quod fuit intentio finalis de coelo habita comprehensione plurium, et ut caperet de corporibus quam plurimum possibile est, oportuit ut esset figura eius figura dans illud ei, et est figura sphaerica, quoniam sphaera est maior unaquaque figurarum plurium angulorum, quarum comprehensio est aequalis comprehensioni sphaerae, et propter illud dixit, et sphaera est maior corporum, et coelum est maius eo quod est praeter ipsum ex corporibus, et declaratio huius intentionis, scilicet, quod sphaera est maior figuris plurium angulorum, quarum comprehensio est aequalis comprehensioni sphaerae, est fa