⟨IX⟩ LIBER NONVS. DE LATITVDINIBVS ET APparitionibus atque occultationibus quinque planetarum.
ET propterea quod remanserunt de scientia stellarum quinque haesitantium duae res, quarum una est scientia eius quae accidit eis ex cursibus in latitudinibus per cursum ipsarum in orbe signorum, et altera est speculatio in quantitatibus longitudinum earum a sole in apparitione earum et ipsarum occultatione, et oportet, ut scientia de longitudinibus earum in latitudine praemittatur, quoniam cadit propter diuersitatem harum longitudinum in longitudinibus earum a sole in apparitione earum et ipsarum occultatione diuersitas, cui est quantitas sensibilis, oportet propter illud, ut antecedat speculatio in cursibus earum in latitudine ab orbe signorum. Dixit ergo, quod ipse inuenit unicuique harum stellarum duas diuersitates in latitudine, sicut sunt ei in longitudine, quarum una est secundum partes orbis ecentrici, et secunda secundum partes orbis reuolutionis, scilicet longitudinis eius a sole. Significauit ergo ei illud, quod superficies orbis ecentrici est declinata a superficie orbis signorum, et quod superficies orbis reuolutionis est declinata iterum a superficie orbis ecentrici, et dixit, quod ipse reperit per considerationes in unaquaque harum quinque stellarum, quia longitudo et diuersitas aequatae, quando unaquaeque earum est quarta circuli, in longitudine quidem aequata a finibus septentrionalibus aut meridianis orbis ecentrici, et numerus quidem diuersitatis a longitudine longiore aut propiore orbis reuolutionis quae uidentur, tunc uidetur in superficie orbis signorum. Significauit ergo ei illud, quod declinatio orbium ecentricorum non est nisi a centro orbis signorum, et super diametros transeuntes per fines septentrionales et meridianos eorum, et quod declinatio orbium reuolutionum non est nisi super diametros ipsorum quae sunt in directo centri orbis signorum, scilicet super quas sunt longitudo longior et propior quae uidentur. Et similiter inuenit iterum in stellis tribus earum, scilicet Saturno et Ioue et Marte, quod quando cursus eorum in longitudine est in sectione longiori a terra ecentrici, scilicet in qua est punctum augis, tunc ipsi uidentur a septentrione ab orbe signorum, et longitudo earum ab eo, quando sunt in longitudine propinquiore orbis reuolutionis, est maior longitudine eorum ab eo, quando sunt in longitudine longiore, et illud est ultimitas longitudinis eorum. Et quando est in sectione ecentrici propinquiori a terra, scilicet in qua est punctum magis profundum, est res econtrario illius, scilicet, quia sunt in parte meridiei ab orbe signorum, et est longitudo eorum ab eo, quando sunt in longitudine propiori orbis reuolutionis maior longitudine eorum ab eo, quando sunt in longitudine longiori, et illud est ultimum longitudinis eorum. Et quod fines orbium eorum ecentricorum septentrionales in stella quidem Saturni et Iouis sunt in principijs signi librae, et in stella quidem Martis in postremis signi cancri, et forsitan sunt in ipsa longitudine longiore eius. Significant ergo omnia illa, quod declinatio orbium ecentricorum est fixa, et quod illud quod est ex plagis eorum super partes praedictas orbis signorum, est declinatum ad septentrionem semper, et quod ex finibus eorum est super partes oppositas eis, est declinatum ad meridiem semper cum aequalitate illius declinationis quantitatis. Et quod superficies orbium reuolutionum sunt declinatae iterum a superficiebus orbium reuolutionum ecentricorum, et quod longitudo propinquior est in parte declinationis orbium ecentricorum, diametros uero eorum orthogonaliter erectas super has diametros, inuenit facere semper aequedistantiam superficiei orbis signorum, et si reflectuntur ab ea, est earum reflexio insensibilis. In duabus autem stellis Venere et Mercurio inuenit per considerationes, quod quando cursus earum in longitudine est in parte longitudinis longioris aut propioris ecentrici, tunc cursus ambarum in longitudine propinquiore orbis reuolutionis est aequalis in latitudine cursui utrarumque in longitudine longiori eius, et in parte una. Sed in Venere quidem in septentrione semper ab orbe signorum, et in Mercurio quidem in meridie semper ab eo. Cursus autem utrarumque in maioribus longitudinibus ipsarum a sole sunt ita, quod longitudines ambarum matutinales sunt diuersae a longitudinibus earum uespertinis in latitudine ultima diuersitate. Et similiter habitudo cuiusque duarum longitudinum alicuius stellae ex eis duabus in longitudine longiore ecentrici est diuersa ab habitudine sua in longitudine propiori eius ultima diuersitate ad contrarium partis, quia erit longitudo uespertina sequens, in stella quidem ueneris in longitudine longiori ecentrici decliuior ad septentrionem, et in longitudine propinquiori decliuior ad meridiem, et in stella quidem mercurij econtrario illius. In longitudine quidem longiori ecentrici