punctum m longitudo aequalis, quod est, quia quanto plus minorantur longitudines centri orbis reuolutionis a centro orbis signorum, magnificatur motus uisibilis in longitudine. Est ergo proportio eius ad motum diuersitatis in longitudinibus minoribus maior proportione eius in longitudinibus maioribus. Sequitur ergo propter illud, ut sit proportio linearum quae producuntur a centro orbis signorum quae separant de circumferentia orbis reuolutionis puncta stationis stellae secundum illam semitam, scilicet, ut sit proportio eius quod cadit in orbe reuolutionis de lineis protractis longitudinibus minoribus ad illud quod cadit de eis extra orbem reuolutionis maior proportione eius quod cadit ex eis ex longitudinibus maioribus ad illud quod cadit extra, sicut declaratur illud in hoc, ut sit proportio lineae g h ad lineam g t maior proportione lineae b g ad lineam e g. Cum ergo illud est possibile, ut sit punctum g punctum stationis longitudinis aequalis lineae t d, erit ergo quod alterabuntur longitudines centri orbis reuolutionis a centro orbis signorum, et non alterabuntur longitudines punctorum stationis a puncto longitudinis propioris uisibilis. Necessitas ergo prouocat ad inueniendum puncta stationis stellae in omni parte ex partibus ecentrici, sicut inuenimus eas in eo quod praemissum est. Sciemus ergo quantitatem longitudinis puncti stationis a puncto longitudinis propioris uisibilis, et illud est cuius uoluimus declarationem. Et similiter etiam cucurrit super eum aestimatio in hoc, ut duplicaret partes orbis reuolutionis, quae sunt inter locum stationis primae, et inter propinquitatem propiorem uisibilem. Est ergo illud secundum eius aestimationem locus stationis secundae, hoc autem non certificatur nisi ita, ut sit centrum orbis reuolutionis in hora habitudinis, quae nominatur extremitas noctis super unum duorum transituum mediorum ecentrici. Verum quando est centrum orbis reuolutionis in sectione ecentrici, in qua est longitudo longior, aut in sectione in qua est longitudo propior, scilicet duabus sectionibus, quas determinant duo transitus medij. Non ergo certificatur illud propter motum propinquitatis propinquioris uisibilis, quod est, quia nos ponemus or bem reuolutionis circulum a b g circa centrum d, et centrum orbis signorum punctum e, et centrum motus aequalis punctum et longitudinem longiorem z, et continuabo centrum orbis signorum cum centro orbis reuolutionis per lineam a d g e, et sit stella in statione sua prima super punctum b, et sit centrum orbis reuolutionis in eo quod est inter punctum longitudinis longioris et transitum medium. Sequitur ergo propter illud, ut punctum g quod est longitudo propior uisibilis permutetur per motum centri orbis reuolutionis ad contrarium motus stellae, mouetur ergo usquequo perueniat stella in habitudine quae nominatur extremitas noctis per arcum g m ipsum punctum, quod diuidit illud quod est inter duo loca stationis, in duo media, quoniam quando stella peruenit ad punctum stationis secundae, perambulat punctum longitudinis propioris arcum aequalem arcui g m, qui sit arcus m n, et est longitudo puncti stationis secundae a puncto n aequalis longitudini puncti stationis primae a puncto m. Sequitur ergo propter illud, ut punctum m diuidat quod est inter duo loca stationis in duo media, non punctum g, sicut ipse putauit, oportet ergo propter illud, ut duplum arcus b g addat in hoc loco super longitudinem quae est inter duo loca stationis per duplum arcus g m, quod est arcus g n. Sequitur ergo propter illud in hoc loco, scilicet, quando est centrum orbis reuolutionis inter longitudinem longiorem et transitum medium primum, ut minuatur de arcu b g qui est longitudo stationis primae a puncto longitudinis propioris uisibilis arcus g m, qui est superfluitas diuersitatis arcus quam abscindit centrum orbis reuolutionis in tempore in quo abscidit stella arcum b g secundum propinquitatem, sed secundum ueritatem arcum b m, uerum ipse est quaesitus, quod ergo erit post diminutionem duplabimus illud, erit ergo illud quod est inter duo loca stationis, et similiter sequitur etiam, quando centrum orbis reuolutionis est in eo quod est inter transitum medium secundum et longitudinem longiorem. At uero, quando est in una duarum stationum, quae sunt a duabus partibus longitudinis propioris, tunc sequitur contrarium illius, et est, ut addatur quantitas arcus g m super arcum qui est inter duo loca stationis primae. Haec autem res si defuerit in stella Martis, perueniet error in ea ut sint inter stationem eius primam secundum ueritatem, et illud quod est secundum opus eius, quasi