GEBRI FILII AFFLA HISPALENSIS, DE ASTRONOMIA LIBRI IX. IN QUIbus Ptolemaeum, alioqui doctissimum, emendauit: alicubi etiam industria superauit. omnibus Astronomiae studiosis haud dubie utilissimi futuri. foeliciter incipiunt.
⟨I⟩ LIBER PRIMVS continens quaedam elementa Geometrica, ad Astronomiam necessaria, nusquam alias obuia, sed ab ipso autore summa industria in lucem prodita.
⟨I.0a⟩ PROOEMIVM.
SCIENTIA species habet, quarum melior, post scientiam fidei, est, cuius scita fixa sunt, remanentia inalterata. et sunt uiae perducentes ad scientiam eorum, uiae necessariae, in quibus non est dubitatio, ducentes incedentem per eas ad ueritatem necessariam. Scientia itaque formae motuum Solis et Lunae et stellarum, et cognitionis orbium earum, et quod sequitur inde, est scientia melior pluribus alijs, propter aggregationem modorum meliorationis in ea. Eius namque scita fixa sunt, remanentia non alterata, usque ad horam in qua Deus illud praecipiet eis. Et uiae perducentes ad sciendum ea, sunt manifeste necessariae. Peruenit ergo ad eam melioratio ex modis. Ptolemaeus quidem Pheludensis aggregauit ea, quae comprehenderunt antiqui huius scientiae professores ante ipsum, et adiunxit ad ea, illa, quae ipse comprehendit post eos. et scripsit omnia illa in libro suo, qui nominatur Almagesti. et ipse quidem fuit nobis magni doni dominus, et maximae munificentiae largitor. Et factus est liber ille eius, comprehendens omnes intentiones huius scientiae. At uero est difficilis studenti in ipso, propter intentiones diuersas de quibus est, quod ipse aggregat Scientiam et Operationem. Quia fit necessarium ex uia operationis, multiplicare numeros quosdam in alios, et diuidere alios per alios, et inuenire radices eorum, et decenter praeparare tabulas, quae in operatione exercentur: quapropter prolongatur liber, et diuiditur scientia in ipso, et permiscetur cum operatione, quare fit difficilis legenti ipsum. Et de eis est, quod ipse utitur in plurimo suarum probationum figura sectore, quae est difficilis, et partitur in ramos plurimos, et diuersificatur in ea compositio proportionis uarietate extranea, quapropter fit difficilis aspicienti in ipso rememoratio eius, et ipsius comprehensio, et concludere eam quae concluduntur ex ea. Et de eis est etiam, quod ipse procedit in demonstrationibus suis secundum librum Theodosij et Milei, qui ambo sunt difficiles et graues, ita quod non praeparatur quaerenti et studenti cognitio eorum, et exercitatio in eis et in figura sectore, in minore spacio unius anni integri, quare quandoque pigritatur post illud, aut abscidit ipsum tempus ab introitu in librum. Et de eis est, quod ipse abbreuiauit sermonem suum in locis pluribus, qua difficile fit intelligere ea, et haesitat aspiciens in eo ambiguitate maxima, ita quod quandoque perducit eum illud ad pigritiam. Et de eis est, quod propter permutationem interpretum ipsius de lingua ad linguam accidit in eo antecessio et postpositio uerborum, et separatio inter intentiones eius, quod facit ambiguum lectorem, et haesitare, cum non possit componere intentiones quaesitas propter separationem earum, quare illud remouet cum quandoque ab assiduatione in aspiciendo. Nobis uero accidit ex amore huius scientiae, et dilectione eius propter res quas diximus, et propter ea, quae etiam ipse dixit in principio sui libri de rebus perducentibus ad amorem et studium eius, quod duxit nos ad assiduandam considerationem in eo, et tolerandum laborem et difficultatem accidentem legenti ipsum, usquequo peruenerunt ad nos per gratiam Dei, omnia quae comprehendit liber iste de scientia Astrologiae. Et non cessaui post illud assiduare considerationem, et continuare inquisitionem et cognitionem in eis, quibus pos