tione noctis, propterea quod sol fuit super 20. partes capricorni, et fuit secundum circulum meridiei, quae transit per Alexandriam post sex horas et tertiam a mediatione noctis. Secundum dies uero cum noctibus suis aequales post sex horas et 4. horae, aut plus parum, et in illa hora fuit longitudo centri lunae secundum ueritatem a tropico aestiuo 85. partes et medietas et 4. et fuit declinata ad meridiem ab orbe signorum parte una et 3. fere, et fuit longitudo eius per uisionem in longitudine 86. partes et 4. et declinatio eius in meridiem 2. partes, quoniam medians coelum fuit quartus librae ut multum, iste ergo fuit in illa hora locus azimek alahazel. Iterum manifestum est, quod simile illius est illUD quod scripsit Timocaris, et quod diximus nos post ipsum de longitudine eius in meridiem ab orbe signorum, et est 2. partes, in longitudine uero iam recessit secundum continuitatem signorum a loco in quo inuenta fuit per considerationem quae fuit in anno 36. tribus partibus et 55. minutis, et summa annorum quae fuit inter duas considerationes, est 391. annus, et recessit a loco in quo inuenta est per considerationem in anno 48. tribus partibus et 45. minutis. Et summa annorum que fuit inter duas considerationes 379. anni, donec fit comprehensio eius quo mota est azimek alahazel secundum continuitatem signorum, propter istas considerationes consierationes ed. etiam quasi pars una in omnibus 100. annis. Et iterum Timocaris dixit, quod ipse considerauit in Alexandria in anno 36. reuolutionis primae ex reuolutionibus Philippi in die 25. mensis nominati berse dierum, in die 16. mensis nominati censi in principio cum incepit hora 10. et uidit lunam iam dilatatam esse multum per latus septentrionale a duabus partibus stellae septentrionalis ex stellis quae sunt in fronte scorpionis, et illud tempus est in anno 454. ex tempore Nabuchodonosor in mense ex mensibus Aegyptiorum nominati cusi, in die 16. eius in nocte quam sequitur dies 17. post mediationem noctis tribus horis temporalibus, ex horis uero aequalibus tribus horis et 2. quintis horae, propterea quod sol fuit in 26. partibus sagittarij. Secundum uero cum noctibus suis aequales 3. horis et sexta, et in hac hora fuit elongatio centri lunae secundum ueritatem ab aequalitate autumnali 31. pars et 4. et fuit declinata ad septentrionem ab orbe signorum parte una et tertia. Et fuit longitudo eius per uisionem in longitudine 32. partes, et declinatio eius ab orbe signorum pars una et pars 12. partis unius, quoniam medians coelum fuit tunc medium leonis, ergo stellae septentrionalis ex stellis quae sunt in fronte scorpionis, fuit elongatio in longitudine in illa hora ab aequalitate autumnali, sicut illae partes, et sunt 32. partes, et fuit declinata ad septentrionem ab orbe signorum parte una et tertia fere. Et dixit Mileus secundum illam similitudinem, quod ipse considerauit Romae in anno primo annorum trabianos in die 18. mensis nominati messur, in nocte quam sequitur 19. apud consumationem horae 11. et uidit cornu lunae meridianum secundum rectitudinem stellae mediae, et stellae meridionalis ex stellis quae sunt in fronte scorpionis, et uidit centrum lunae postrematum diuersificatum a rectitudine longitudo eius stellis medijs, est summa longitudinis stellae mediae abbreuiatae a stella meridiana, et aestimauit, quod in stella septentrionali ex stellis quae sunt in fronte iam fixa est luna, dixit et illud, quoniam non fuit uisa penitus, et illud tempus iterum fuit in anno 845. a tempore Nabuchodonosor in die 18. mensis ex mensibus Aegyptorum nominati mesir, in hac nocte quam sequitur dies 19. post 5. horas temporales a mediatione noctis. Sed ex horis aequalibus post sex horas et sextam, quoniam sol fuit in 23. parte capricorni, et secundum circulum meridiei qui transit per Alexandriam post 7. horas et medietatem. Et haec etiam summa horarum fuit secundum dies cum noctibus suis aequales, et in illa hora fuit longitudo centri lunae secundum ueritatem sub aequalitate autumnali 35. partes et tertia, et fuit declinata ad septentrionem ab orbe signorum quasi 2. partibus et sexta partis, et fuit uisa elongatio eius in longitudine 35. partes et 55. minuta, et eius declinatio in septentrionem pars una et tertia, et illud, quoniam medians coelum fuit postremum librae. Magis ergo elongatae stellae frontis scorpionis in septentrione fuit locus in illa hora secundum propinquitatem illius eiusdem loci, propter illud ergo iam manifestum est in consideratione considtratione ed. in hac stella iterum, quod eius longitudo in latitudine ab orbe signorum est longitudo una et eadem in antiqua et moderna. In longitudine uero additur, et elongatur ab aequalitate autumnali secundum continuitatem signorum 3. partibus et 55.minutis, in tempore quod fuit inter duas considerationes, et summa eius est 391. annus, et sequitur ex illo iterum, quod permutatio harum stellarum est in omnibus 100. annis pars una.
⟨VI.2⟩ In descriptione differentiarum tabularum fixarum stellarum
INquit et postquam affirmatum est apud nos per considerationem et comparationem, quae euenerunt secundum secundam ed. similitudinem unam inesse harum stellarum luminosarum, et per casum longitudinum reliquarum stellarum ad illud quod expertum est de eis, et scitur secundum esse eius, quod sphaera stellarum fixarum