PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Geber, Liber super Almagesti

Nürnberg, Johannes Petreius, 1534 · 87

Facsimile

in duas sectiones propinquas aequalitati. Et iterum linea recta quae continuatur ex stella quae est in ore piscis meridiani magnitudinis primae ad stellam paruam, quae est in musida equi pertransit stellam luminosam, quae est in humero sequente effundentis. Et iterum duae stellae quae sunt in orificijs duorum piscium, et duae stellae antecedentes quadrilateri quod est in equo, sunt secundum rectitudinem. Veruntamen si quis uelit comparare has easdem figuras cum eo quod scripsit Abrachis de formis stellarum, quae sunt in sphaera connexa, inueniet loca earum nunc conuenientia secundum ultimum propinquitatis locis quae narrauit per illud quod considerauit in illa hora, et quod sunt eis ex sphaera quando figurantur.

⟨VI.1⟩ Quod sphaera stellarum fixarum ad successionem signorum moueatur.

QVod autem comparatio stellarum quae dicuntur fixae omnium absolute adinuicem sit una et eadem, et motus earum unus et idem ex istis rebus, et his similibus possibile est scire. Sed quod sphaera earum iterum habet motum proprium occurrentem motui totius, scilicet occurrentem motui qui fit per circulum magnum qui signatur transiens per duos polos simul, scilicet duos polos aequatoris diei, et duos polos orbis signorum, apparet nobis per illud quod ego narro proprie, et est, quod stellae unae et eaedem non seruant unam et eandem longitudinem in antiquo et in nostro tempore a duobus punctis duorum tropicorum, et duobus punctis duarum aequalitatum, sed semper in postremo tempore inuenitur earum longitudo secundum signorum continuitatem ab his eisdem punctis maior earum longitudine in illo quod praecessit in eo, et illud est quod Abrachis, propterea quod narrauit in sermone suo in duobus punctis duorum tropicorum, et duobus punctis duarum aequalitatum, eclipses lunae ex eis quas considerauit in diebus suis consideratione exquisita, et ex eis quas considerauit ante ipsum Timocaris, et inuenit per illud, quod longitudo Azimek alahazel a puncto aequalitatis autumnalis anterius secundum suum quidem tempus sex partes, et secundum tempus quidem Timocaris 8. partes fere. Ipse namque nanque ed. post omnia quae loquutus est in hoc capitulo, dixit sermonem hunc: Quia ergo fuit azimeck alahazel antecedens punctum autumnale in longitudine signorum prius 8. partibus, et in hac hora non antecedit ipsum nisi 7. partibus, et caetera quae sequuntur, tunc forsitan in reliquis stellis eadem comparatio amministratur, contingit iam separatae sunt occurrendo toti per quantitatem illius, et nos iterum postquam comparauimus illud quod sciuimus in nostro tempore de longitudinibus stellarum fixarum a duobus punctis duorum tropicorum, et duobus punctis duarum aequalitatum ad illud quod considerauit, et scripsit Abrachis: Inuenimus longitudines harum stellarum secundum continuitatem signorum accidere secundum ratiocinationem permutationis, cuius narratio praecessit, et non alterat eas omnino, et illud quo experti fuimus illud, ita, quod sciuimus ipsum, est instrumentum quod sumpsimus ad considerationes longitudinum lunae particularium a sole. Nam nos praeparauimus unam duarum armillarum, quas fecimus ad experientiam stellarum secundum quod exigebat, quod sciuimus in hora considerationis de cursu lunae qui uidetur, et reuoluimus armillam aliam ad stellam quam experiri uoluimus, donec uidimus per instrumentum lunam et stellam simul, scilicet unamquanque in loco suo in quo est. Scimus ergo per illud propter longitudinem lunae locum cuiusque stellarum luminosarum, et nos rememoramur ad illud exemplum unum. Dico ergo, quod in anno secundo annorum Antonij in mense eius ex mensibus Aegyptiorum nominato barmodhi, in nono die eus in hora occasus solis in Alexandria postrema parte geminorum, existente in medio coeli post medietatem iomin noni quinque horis et media aequalibus, considerauimus lunam secundum uisionem, et inuenimus longitudinem eius a sole, cum iam inuenissemus eam per instrumentum in tribus partibus piscis 92. partes et octauam partis, deinde comparauimus stellam quae est super cor leonis post medietatem horae, cum iam sol occubuisset, et mediasset coelum pars 4. geminorum, secundum quod luna per instrumentum fuit in illo eodem loco per uisionem, et inuenimus per unam duarum armillarum longitudinem eius a luna per uisionem in illa hora, propterea quod longitudo eius fuit secundum continuitatem signorum 92. partes et 8. partis, 5. partes et sextam partis fere geminorum, et illud est quod oportuit esse secundum principia nostra radicem eius ex partibus. Deinde post medietatem horae oportuit ut moueretur luna secundum continuitatem signorum circiter quartam partis, et ut separetur per diuersitatem aspectus sui anterius a locis