PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Geber, Liber super Almagesti

Nürnberg, Johannes Petreius, 1534 · 113

Facsimile

sunt sana, uerum quod ipse inuenit illud, fuit per accidens, non essentialiter. Exiuit ergo ei longitudo longior stellae mercurij super 10. partes librae, et longitudo propior ei super 10. partes arietis, et exiuit ei longitudo longior stellae ueneris super 25. partes tauri, et longitudo propior super 25. partes scorpionis. Et postquam inuenit locum longitudinis longioris et propioris cuiusque duarum stellarum per considerationes suas, et considerationes quae fuerunt secundum tempus suum, inuenit iterum per considerationes antiquorum locum longitudinis longioris stellae mercurij, et inuenit ipse motum esse in spacio, quod fuit inter duo tempora quantum est motus stellarum fixarum, et illud est in omnibus 100. annis gradus unus. In stella autem ueneris non inuenit in considerationibus antiquorum quod possibile sit inuenire illud. Postea ipse inuenit per considerationes duas longitudines maiores contrarias uniuscuiusque harum duarum stellarum in longitudine longiori, et similiter in longitudine propior, quamuis non rememoratus sit illius in libro suo, ueruntamen extrahitur ex toto quod ipse dixit inesse harum duarum stellarum, quod ipse inuenit illud quod centrum orbis reuolutionis utrarumque aggregatur cum medio solis in reuolutione duabus uicibus, semel in longitudine longiore londiore ed., et semel in longitudine propiori, et fit, quod linea transiens per centrum orbis reuolutionis, et centrum motus aequalis cooperit diametrum transeuntem per longitudinem longiorem et propiorem, et in locis alijs ab istis duobus sunt aequedistantes. Et postquam exposuit illud, incepit ostendere proportionem medietatis diametri orbis reuolutionis stellae mercurij, et linea quae est inter duo centra, scilicet centrum orbis reuolutionis, et centrum motus aequalis ad medietatem diametri orbis deferentis centrum orbis reuolutionis, ipse enim sciuit per considerationem quantitatem longitudinis maioris quae est ei, quando est medius solis in puncto longitudinis longioris ecentrici, et quantitatem longitudinis maioris quae est ei, medio solis existente in longitudine propiori eius, et sciuit ex quantitate cuiusque harum duarum longitudinum ex superfluitate inter utrasque proportionem medietatis diametri orbis reuolutionis ad medietatem diametri deferentis secundum hunc modum. Sit linea transiens per duo centra, scilicet centrum orbis obis ed. signorum super ipsum punctum b, et longitudo longior punctum a et longitudo propior punctum g, et sint duo circuli d et e duo orbes reuolutionis stellae, et sit centrum circuli d punctum a, et centrum circuli e punctum g, et protraham duas lineas b d et b e contingentes duos circulos super duo puncta d et e, et sit stella super ea in hora considerationis, et continuabo duas lineas a d et g e, propterea ergo quod angulus g b e est notus, et est longitudo stellae a medio solis, quando est et medius solis in puncto longitudinis propioris, est linea g e, quae est medietas diametri orbis reuolutionis nota per quantitatem qua est linea g b 120. partes. Et propter illud etiam est linea a d quae est iterum medietas diametri orbis reuolutionis nota per quantitatem qua est linea a b 120. partes, et est iterum linea b g per illam quantitatem nota, et est linea a g per illam quantitatem nota, ergo medietas eius, et est linea a z, per illam quantitatem nota. Declarabitur ergo inde, quod per quantitatem qua est linea a z nota, est per eam medietas diametri orbis reuolutionis mercurij nota, et linea b z et b e etiam nota, et punctum z, aut est centrum deferentis orbem reuolutionis, aut est centrum circa quod mouetur centrum deferentis or bem reuolutionis. Nam secundum horum unum duorum modorum tantum praeparatur, ut sit centrum orbis reuolutionis in his duobus locis longitudo a puncto z longitudo aequalis. Verum si ipse esset centrum deferentis, esset longitudo longior, quae est magna, stellae in puncto g quod est propinquior propinquitatis eius maior longitudinum eius, uerum inueniuntur stellae mercurij duae longitudines maiores hac longitudine, et est, quod quando est longitudo medij solis a puncto longitudinis longioris in unaquaque duarum longitudinum contrariarum 120. partes. Est enim tunc aggregatio duarum longitudinum magnarum huius stellae in his duobus locis maior aggregatione duarum longitudinum eius, quando est medius solis super punctum g, quod est longitudo propior ecentrici. Significat ergo illud, quod centrum orbis reuolutionis eius, quando est super unumquenque horum duorum locorum, quorum longitudo a puncto a, quod est longitudo longior est 120. partes, tunc est propinquius centro orbis signorum, quam est, quando est super punctum g, et hoc non praeparatur ni