PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Geber, Liber super Almagesti

Nürnberg, Johannes Petreius, 1534 · 96

Facsimile

sequens serpentem. Duae uero extremitates eius ab eo quod sequitur meridiem tangunt stellam in calcaneo pedis dextri sagittarij, et continetur in eis stella quae est super manum eius sinistram. Stella uero quae est super latus meridianum equi, est extra almaiarati, sed stella quae est super hastulam sagittae, est in medio eius, et duae quidem stellae quae sunt in parte septentrionali arcus, sunt iterum positae in almaiarati, ueruntamen longitudo cuiusque earum a duabus extremitatibus extrexmitatibus ed. eius est parum plus parte una. Septentrionalis quidem earum longitudo est haec longitudo ab extremitate eius meridiana, et meridianae quidem ab extremitate eius contraria huic, et extremitates eius quae sunt super spondiles tres, sunt spissiores parum, et quod de ea est post illud, est rarius parumper, et extenditur, donec peruenit ad uulturem uolantem, et fortasse conseruat latitudinem unam. Et stellae quae est super extremitatem caudae serpentis, et retinet eam lator serpentis, est, quando est in aere puro longitudo eius ab extremitate almaiarati antecedente plus parum parte una. Duae uero stellae antecedentes ex stellis luminosis positis sub eo, sunt positae in ipsa almaiarati, et stellae meridianae ex eis utrisque longitudo ab extremitate almaiarati sequente, est longitudo una, et stellae septentrionalis earum longitudo ab utrisque est duae partes. Stella uero sequens ex duabus stellis, quae sunt super humerum dextrum uulturis uolantis, tangit hanc extremitatem, sed antecedens utrarumque continetur inter almaiarati, et similiter stella luminosa antecedens ex duabus stellis quae sunt in ala septentrionali uulturis. Stella autem luminosa quae est inter duos humeros eius, et duae stellae quae sunt secundum rectitudinem cum ea, deficiunt parumper ab hoc, ut consequantur suo tactu hanc marginem. Deinde post illud comprehendit almaiarati sagittam totam, et continetur in ea stella quae est super extremitatem hastulae, distans a margine eius qui sequitur occidentem duabus partibus, et quod est de almaiarati ab eo quod sequitur uulturem uolantem, est spissius parum, et quod remanet post illud, est rarius. Deinde almaiarati capit uersus uolantem et terminant marginem eius super foramina, ab eo quod sequitur septentrionem et occidentem stella, quae est super humerum meridianum uolantis, et stella quae est sub ea in illa ala, et duae stellae quae sunt super pedem eius meridianum, et determinat marginem eius ab eo quod sequitur orientem stella, quae est super extremitatem decimae meridianae, et comprehendit super duas stellas quae sunt sub hac ala, egredientes ex formis, quarum longitudo ab ea est circiter duae partes, et quod est ex almaiarati ab eo quod sequitur hanc alam, est parum spissius, et quod est post illud, continuatur cum hoc cingulo. Veruntamen est uehementioris spissitudinis multum, et uidetur quasi incipiat inceptione alia, et illud est, quoniam declinat uersus posteriora cinguli alterius, ueruntamen accidit inter ipsum et illud foramen, deinde continuatur ex latere suo meridiano cum hoc cingulo, quod narrauimus in hoc loco, et est rarum ualde in loco continuationis, et incipit inspissari post illud, quod accidit ei de foramine inter ipsum et inter cingulum aliud ex stellis de luminosioribus stellis, quae sunt in cauda uolantium, et ex nebulosis quae sunt in genu eius septentrionali. Deinde permutatur parumper usquequo peruenit ad pileum ekifros, et terminant teminant ed. latus eius septentrionale stella meridiana ex stellis tribus quae sunt in pileo, et stella sequens tres, et apud illam stellam diuiduntur ex ea duo rami, quorum unus declinat uersus septentrionem et orientem, et alter uersus meridiem et orientem. Deinde almaiarati tendit super habentem sedem, et est habens palmam delibutam totam, et excepta stella eius quae est in pede, et terminat marginem eius ab eo quod sequitur meridiem, stella quae est in capite habentis sedem, et terminat marginem eius ab eo quod sequitur septentrionem, stella quae est in pede sedis eius, et stella quae est in crure habentis sedem. Reliquae uero stellae contentae cum eo omnes sunt positae in almaiarati, et ei quod est ex ipsa ab eo quod sequitur marginem eius, accidit uehementior raritas, et eius quod de ea est in medio, habentis sedem marginem ab eo quod sequitur septentrionem, et est in ultimo raritatis, determinat stella sola, quae est extra genu deferentis caput algol dextrum, et determinat marginem eius ab eo quod sequitur meridiem, et est in ultimo spissitudinis stella luminosa, quae est super latus dextrum, et duae stellae sequentes ex stellis tribus meridianis ab eo, et comprehendit iterum almaiara super recitationem nebulosam, quae est super manubrium et super stellam, quae est in capite eius, et super stellam quae est super humerumm eius dextrum, et super stellam quae est super cubitum eius dextrum. Quadrilaterum uero quod est in genu eius dextro, et stella iterum quae est in lacerto cruris eius, sunt posita in medio almaiarati, stella uero qua est in colo eius dextro, est iterum sub