nifesta per se, et similiter quod dixit post hoc ex eo quod sequitur, ut caueatur a locis lunae in orbe reuolutionis suae in eclipsibus usis in inquisitione horum spaciorum, et sunt loca in quibus possibile est, ut abscidat de orbe signorum in temporibus aequalibus arcus aequales, et non redeat in diuersitate sua, et illud est ita, ut luna in eclipsi prima incipiat a longitudine longiore orbis reuolutionis suae, et perueniat in eclipsi secunda ad longitudinem propiorem, et in tertia incipiat a longitudine propiori, et perueniat in quarta ad longitudinem longiorem, aut ut abscidat in uno quoque duorum spaciorum de orbe reuolutionis suae arcum unum et eundem, aut ut abscidat de eo duos arcus aequales, et aequalis elongationis a longitudine longiore aut propiore, scilicet, ut sit duorum locorum eius in eclipsi prima et quarta elongatio ab utroque latere lineae transeuntis per longitudinem longiorem et propiorem aequalis. Et similiter iterum duo loca eius in eclipsi secunda et tertia, quare sequitur in unaquaque harum trium positionum, ut luna de orbe signorum in duobus spacijs aequalibus abscidat duos arcus aequales, et non redeat in orbe reuolutionis suae, non indiget hac cautela et exquisitione, quoniam non est possibile, ut luna sit, cum ipsi inquirunt ista spacia secundumm aliquam harum conditionum. Quoniam primum quod inispicitur de esse lunae est, ut sint duo incessus eius in eclipsi prima et secunda, scilicet illi qui continent spacium unum incessus unus secundum grossitudinem aspectus, donec aestimetur, quod iam redijt in orbe reuolutionis suae, in eclipsi secunda ad locum suum in eo in prima, ut spacium contineat reditiones integras lunae in orbe reuolutionis suae. Et similiter iterum si cursus eius in eclipsi tertia et quarta, cursus unus et idem etiam secundum grossitudinem aspectus, ita ut iterum aestimetur de ea, quod iam redijt in orbe reuolutionis suae. Haec enim conditio destruit, quod luna sit in eclipsi prima et quarta in longitudine longiore, et sit in secunda et tertia, et in propinquitate propiore. Duas autem positiones reliquas, scilicet in una, quarum secat luna de orbe reuolutionis suae in duobus spacijs unum et eundem arcum et positionem, in qua secat in duobus spacijs duos arcus aequales et aequalis elongationis a longitudine longiore aut propiori, destruit illud quod conditionauit iterum et est, ut sit cursus lunae in duabus eclipsibus, primus diuersus a cursu eius in duabus eclipsibus postremis, quoniam in unaquaque harum duarum positionum sequitur, ut sit cursus lunae in duabus eclipsibus primis, ipse cursus eius in duabus eclipsibus postremis, et hoc est diuersum ab eo quod conditionat. Cum ergo conditionantur in spacijs quaesitis istae conditiones in cursu lunae, non est necessarium aliquid eorum quae ipse dixit de cautela et perscrutatione subtili, neque in luna neque in sole. Haec est ergo uia qua incesserunt antiqui in inueniendo hoc tempus reuolubile, et Ptolomeus quidem refert de Abrachis, quod ipse inuenit quantitatem huius 126007. dies, et horam unam de horis aequalibus, et continentur in ipso de mensibus 4267. menses, et de reditionibus diuersitatis completis 4573. reditiones, et de reuolutionibus orbis signorum 4612. reuersiones, exceptis septem partibus et medietate partis fere, et sunt partes quas minuit sol in 345, reuolutionibus, et hoc quidem secundum quod in reditionibus harum rerum non agatur, nisi secundum comparationem ad stellas fixas. Cum ergo diuiserunt istos dies quos inuenerunt huic tempori reuolubili per numerum mensium qui sunt in eo, exiuit tempus mensis medij 29. dies, et 31. minutum, et 50. secunda, et 8. tertia, et 9. quarta, et 20. quinta cum propinquitate, et cum multiplicantur dies mensis per minuta, quae abscidit sol per motum suum medium in die uno, et sunt 59. minuta et 8. secunda et 17. tertia, et 13. quarta, et 12. quinta, et 31. sexta, est inde quod abscidit sol in tempore mensis medij. Cum ergo adiunguntur ad illud partes circuli unius, et sunt 360. partes, erit illud in quo mouetur luna in longitudine per medium in tempore mensis medij, et cum diuiditur illud per numerum dierum mensis, egreditur motus lunae medius in longitudine in die uno, et illud est 13 partes et 10. minut. et 34. secunda et 58. tertia, et 33. quarta, et 30. quinta, et 30. sexta fere. Cum ergo minuitur ex illo motus solis medius in die uno, remanet motus longitudinis inter eos per medium in die, et illud est 12. partes et 11. minuta, et 26. secunda, et 41. tertia, et 20. quarta, et 17. quinta. Et iterum, cum multiplicantur reditiones diuersitatis, quas comprehendit illud tempus reuolubile per partes circuli unius, et diuiditur aggregatum per numerum dierum illius temporis reuolubilis, egreditur quod abscidit luna in die uno de orbe reuolutionis suae, et illud est 13. partes, et 3. minuta, et 53. secunda, et 56. tertia, et 29. quarta, et 30. quinta, et 30. sexta fere. Motum autem lunae in latitudine comprehenderunt ita quod quaesierunt spacium inter duas eclipses lunares, in quibus fuit quantitas eclipsati de diametro lunae una, et fuit luna in utraque in uno et eodem puncto orbis reuolutionis suae, et fuit eclipsatum ex superficie lunae in parte una a septentrione aut a meridie apud unum et eundem nodum. Nam per aggregationem harum conditionum sequitur