sphaerae totius, inuenimus nos usque ad hoc ultimum alterari, et accideret quidem ita, quod sensus consequeretur illud comprehensione manifesta in hoc toto spacio temporis quod fuit inter nos et Abrachis, et eius summa est 200. et circiter 60. anni, si non mouerentur ex stellis uersus orientem, nisi stellae quae sunt in orbe signorum sine alijs. Et ut dimittamus eis qui prouenient post nos quo experiatur illud in tempore longo propter figuras compares illis quas diximus ex eo quod est plus et laboriosius quam illud quod diximus ex eis, addemus ad illud quod narrauimus aliquid, cuius non rememorati sunt illi qui praecesserunt nos. Veruntamen nos continuabimus eius cosiderationem propinquius et facilius, quod possibilis est eius intellectus et scire ipsum, et incipiemus a stellis quae sunt in ariete. Dico ergo, quod duae stellae septentrionales quae sunt ex stellis tribus, quae sunt in capite arietis, et stella lucida quae est in genu meridiano delatoris caput noctuae, et stella nominata alaiot sunt super lineam rectam, et iterum linea recta quae transit super nominata alaiot, et super aldebaran pertransit stellam quae est in pede ante retinentis habenas, et inter ipsam et illam est res modica. Et stella nominata alaiot et algofe, et stella communis pedi retinentis habenas tertia et extremitati cornu septentrionalis tauri, et stella quae est in humero antecedente superbi sunt super lineam rectam, et iterum duae stellae lucidae quae sunt in capite geminorum, et stella luminosa quae est in collo serpentis audacis, sunt secundum propinquitatem rectitudinis. Et iterum duae stellae compares quae sunt in pede antecedente ursae, et stella quae est super extremitatem labij cancri, septentrionalis, et septentrionalis asini, sunt super lineam rectam. Et similiter iterum superbus meridianus, et stella lucida quae est iussahare assenna, et stella lucida quae est inter utrasque, et est antecedens caput audacis, sunt secundum propinquitatem rectitudinis. Et iterum linea recta quae egreditur ex stella luminosa media stellarum, quae sunt in collo leonis ad stellam luminosam in audace pertransit illam quae est super cor leonis ab eo quod sequitur orientem, et inter eam et ipsam est res parua. Et linea recta quae egreditur ex stella luminosa, quae est in dente leonis ad stellam luminosam quae est in coxa secunda ursae, et stella meridiana latoris secundi quadrilateri pertransit duas stellas stelles ed. compares, quae sunt in pede tertio ursae ab eo quod sequitur occidentem, et inter ipsam et inter eas est res parua. Et iterum linea recta quae egreditur ex stella quae est in postremo coxae uirginis ad stellam secundam extremitatis caudae audacis, pertransit stellam nominatam azimek alahazel ab eo quod sequitur occidentem, et inter ipsam et eam est res modica. Et linea recta quae egreditur ex azimek alahazel ad stellam quae est in capite noctuae, pertransit pertansit ed. azimek alahazel. Et duae stellae quae sunt super duas alas corui sunt secundum rectitudinem, et stella quae est super coxam tertiam uirginis, est stella septentrionalis luminosa ex tribus stellis quae sunt in crure antecedente alangue, sunt secundum rectitudinem. Et iterum duae stellae luminosae quae sunt in duabus lancibus librae, et stella quae est in extremitate caudae audacis, sunt secundum propinquitatem rectitudinis, et stella luminosa quae est lanx meridiana et azimek arami, et stella media trium quae sunt in cauda ursae maioris, sunt secundum rectitudinem, et iterum stella luminosa quae est in lance septentrionali et azimek arami, et stella quae est in coxa tertia ursae, sunt secundum rectitudinem. Et iterum stella quae est super acutum cruris tertiae latoris serpentis, et stella quae est in spondili quinta scorpionis, et stella antecedens duarum stellarum comparium quae sunt in aculeo, sunt secundum rectitudinem. Et stella antecedens ex stellis tribus quae sunt in pectore scorpionis cum duabus stellis quae sunt in duobus genibus latoris serpentis, facit triangulum duorum aequalium crurium, cuius caput est stella antecedens ex stellis quae sunt in pectore scorpionis, et iterum stella quae est super calcaneum antecedentem meridianum sagittarij, et est magnitudinis secundae, et stella quae est super hastulam sagittae, et stella quae qnae ed. est in genu tertio latoris serpentis, sunt secundum rectitudinem. Et stella quae est in genu huius pedis eiusdem sagittarij est prope alfetati, et stella quae est super hastulam sagittae, et stella quae est in genu antecedente latoris serpentis, sunt secundum rectitudinem. Et iterum linea recta quae continuat inter stellam luminosam ex stellis coclearis, et est uultur cadens, et inter duas stellas quae sunt in cornu capricorni, pertransit stellam luminosam quae est in uulture uolante ab eo quod sequitur septentrionem, et inter ipsam et eam est res parua. Et iterum linea recta quae continuat inter stellam luminosam, quae est in uulture uolante, et inter stellam quae est in ore piscis meridiani magnitudinis primae diuidit spacium quod est inter duas stellas luminosas, quae sunt super caudam capricorni