ignotum est eis, quoniam propter illud quod apparet de stellis non prohibet illud, quin sit licut dicunt secundum aestimationem absolutam, uerum propter illud quod accidit in nobis et in aere declaratur, quod sermo eorum est maxima ignorantia. Et si nos concesserimus eis illud quod est contrarium naturae, ut leue subtile similium partium aut non moueatur omnino aut ut sit modus eius non diuersus a motu eius, quod contrarium est ipsi in natura, quamuis nos uideamus uerisimiliter aerem et res alias minus subtiles eo uelocioris motus, eo quod est terrenum, et concessimus eis iterum, ut sit graui grosso diuersarum partium motus proprius uelox aequalis, quamuis uideamus res terrenas difficilis receptionis, ut alia moueant eas. Nam ipsi concedunt, quod motus terrae est uelocior omnibus motibus qui sunt in circuitu eius, propter reditionem ipsius ad locum suum in huiusmodi hora breui. Et si esset res ita, omnia quae non essent firmata super eam, sentirentur semper mota contra motum terrae, et non uideremus motum nubium ad orientem, neque alicuius auium, neque alicuius eorum quae proijciuntur, propterea quod terra uinceret omnem rem semper propter uelocitatem sui motus ad orientem, et existimaretur, quod illud quod esset praeter eam moueretur semper ad partes occidentis. Quod si ipsi dixerint, quod aer mouetur iterum cum terra motu aequali motui eius in uelocitate, tunc oportebit, ut uideatur semper motus corporum quae sunt in ipso diminutus ex motibus amborum simul. Quod si dixerint illa fixa annexa in aere, quasi consolidata mouentur cum eo, tunc consequeretur, ut non uideantur antecedere neque postponi, imo sunt fixa semper, et non sit eis motus localis, et neque redeant, neque in transitu eorum quae de ipsis transeunt, neque in uolatu eorum quae uolant, neque in cursu eorum quae de ipsis proijciuntur, sed nos uidemus totum illud uisibiliter, et quod non consequitur omnino aliquid eorum uelocitas neque tarditas propter motum terrae. Iam ergo sufficit nobis id quod diximus de radicibus quae praecesserunt per necessitatem rerum particularium quae ponuntur in hac scientia, et rerum quae sequuntur eas secundum intentionem abbreuiationis et breuitatis, et affirmabuntur et uerificabuntur secundum complementum per testimonium conuenientiae eius, quod ostendimus in sequenti de eis quae sunt fabricata super cas propter illud quod apparet sensui.
⟨II.6⟩ Quod species motuum, qui sunt in coelo, sunt duae.
ET cum eo quod diximus, oportet ut sit ex summa eius quod praecessit iterum ut sint motus primi, qui sunt in coelo, duo, quorum unus est ille, qui mouet totum semper ab oriente ad occidentem cum dispositione una, et cum reuolutionibus aequalis uelocitatis, et super circulos aequedistantes adinuicem, quorum reuolutio est super duos polos sphaerae, quae reuoluit totum cum aequalitate, et nominatur maior horum circulorum aequator diei, quoniam circulus horizontis cum sit de circulis maioribus, diuidit semper hunc circulum inter eos in duo media. Cum ergo transit sol super eum, aequantur nox et dies, et aequantur quantum ad sensum in omni terra, et motus alter qui mouet sphaeram stellarum currentium ad contrarium motus primi, est super duos polos alios, et non affirmamus illud quod narramus, nisi quoniam consideramus omnia quae sunt in coelo in omni die uidemus ea cum sensu in die uno oriri, et mediare coelum, et occidere super loca similia in forma aequedistantia aequatori diei, et haec est proprietas motus primi. Cum ergo considerauerimus in diebus continuis, uidebimus omnes stellas, praeter solem et lunam et stellas erraticas habentes spacia ab inuicem fixa, adhaerentes locis proprijs cum motu primo secundum comparationem rei, et uidebimus solem et lunam stellas haesitantes moueri motibus diuersis, non aequalibus adinuicem, ueruntamen omnes per comparationem ad motum primum mouentur ad orientem, scilicet ad partes, in quibus dimittunt eas post se, stellas habentes fixa spacia ab inuicem, quasi illae quas reuoluit motus unus. Et si esset motus stellarum erraticarum et solis et lunae iterum super circulos aequedistantes aequatori diei super duos polos motus primi, esset in affirmatione nostra, quod motus totius esset motus unus, et quod motus iste sequeretur motum primum sufficienter, et esset de probabilibus, ut diceremus, quod motus earum ad contrarium non eset, nisi per aestimationem, non quod esset eis motus secundum contrarium. Nos uero uidemus eis cum motibus earum ad orientem, motus ad septentrionem et meridiem, et uidemus quantitatem elongationum earum in eis diuersam, et forsitan accidit, ut aestimetur, quod declinatio earum illa in eis ambobus sit propter res impellentes eas, uerum si declinatio earum esset secundum hunc modum, esset diuersa non ordinata. Quia ergo ei est ordo, tunc oportet ut sit propter circulum decliuem ab aequatore diei et ex hoc inuenimus hunc circulum esse circulum unum, et eundem proprium stellis erraticis, et