iterum separatur uersus continuitatem signorum a punctis duorum tropicorum et duarum aequalitatum recessione, cuius summa est quam erigit haec quantitas temporis, et cum illo, quod permutatio eius non est nisi super duos polos orbis signorum, non super duos polos aequatoris diei, scilicet duos polos super quos est reuolutio motus primi, uidimus quod oportet, ut intendamus ad unamquanque harum stellarum, et aliarum stellarum fixarum, et scribamus quod consideratum est, et quod dictum est de locis earum in hoc nostro tempore in latitudine et in longitudine, non quod uidetur ex eis per comparationem ad aequatorem diei, sed quod uidetur separari ex eis per comparationem ad orbem signorum in circulis magnis, qui signantur transeuntes per polos eius, et per unamquanque stellarum, et sunt circuli, in quibus oportet secundum radicem quam praemisimus, et posuimus radicem huic motui, ut sit cursus earum in latitudine per comparationem ad orbem signorum unus et idem semper, in quo non sit diuersitas, et sit separatio earum in longitudine secundum successionem signorum in temporibus aequalibus, scilicet, separent ex eis arcus aequales, propter illud ergo usi sumus etiam illo instrumento, quoniam duarum armillarum quae sunt in illo, reuolutio non est nisi super duos polos circuli decliuis. Considerauimus ergo, quod nobis fuit possibile comparare ex eis ad illud quod est in magnitudine sexta, praeparauimus ergo semper unam duarum armillarum instrumenti, quas diximus, secundum aliquam stellarum luminosarum quam praemisimus, et inuenimus locum in quo ipsa est ex orbe signorum per lunam. Armillam uero aliam diuisam totam, quam iterum possibile est reuolui in latitudine super duos polos circuli decliuis, nos praeparauimus secundum stellam de qua inquisiuimus, donec uideremus stellam iterum per foramina huius armillae secundum conuenientiam stellae positae, Nam cum illud accidit, apparet nobis apparitione manifesta cursus stellae quaesitae, scilicet locus stellae in longitudine, et locus eius in latitudine simul per armillam quae cadit super eam, et illud est, quoniam elongatio eius in longitudine separatur a differentia communi, quae est inter hanc armillam et inter orbem signorum, et elongatio eius in latitudine separatur ab arcu eius, qui continuat inter hanc sectionem, cuius rememoratio praecessit, et inter foramen, quod est supra terram. Vt ergo sit nobis iste modus ex modis stellarum in sphaera corporea positus situs, descripsimus eum secundum semitam tabularum in 4. diuisionibus, et firmauimus in esse cuiusque stellarum quae sunt in unoquoque signo. In diuisione quidem prima formas earum, et in diuisione quidem secunda loca earum in longitudine signorum, in quibus sunt per considerationes in principio regni Antonij, secundum quod principia 4. sint ex punctis duorum tropicorum et duarum aequalitatum. Et in diuisione quidem tertia longitudines earum in latitudine ab orbe signorum in duas partes, secundum quod est in ea locus cuiusque earum in septentrione aut in meridie. Et in diuisione quidem quarta ordines quantitatum earum in magnitudine, et longitudines quidem earum in latitudine semper sunt fixae secundum habitudinem unam. Per loca uero earum in longitudine in hac hora possibile est facile scire cursus earum etiam in alio tempore, ut intendamus ad partes quae pertinent tempori, quod est inter locum stellae nunc et inter radicem eius in hora quaesita, secundum quod portio omnium 100. annorum sit pars una. Proijciemus ergo eas ex partibus loci in hac hora, cum tempus quaesitum fuerit antiquius ea, et addemus eas super partes radicis in hac hora, cum tempus quaesitum fuerit in hac hora, fuerit recentius ea, et oportet, ut intelligamus ad ilud, quod currit in formis earum secundum radicem quae ponitur in hoc modo locorum stellarum, et secundum sectiones quae cadunt duobus polis orbis signorum, et illud est, quoniam nos dicimus stellam antecedere stellam, aut stellam sequi stellam, et nos significamus stellas, quarum loca ista narrata sunt super partes orbis signorum antecedentes aut sequentes, et dicimus stellam decliuiorem ad meridiem, aut decliuiorem ad septentrionem, et significamus stellas quae sunt propinquiores duobus polis orbis signorum, quam stellae eius relatae in nominatione et in formis iterum ipsis quae sunt cuiusque summae stellarum, non sumus sequuti illud quo usi sunt illi, qui fuerunt ante nos, ita, ut non alteramus illud. Et similiter iterum non sunt sequuti illi illud quo usi sunt, qui ante eos fuerunt, imo nos usi sumus in locis plurimis earum alijs formis secundum rem magis licitam, et similiorem et magis necessariam figurationi in parte. Verbi gratia: Duas stellas quas Abrachis posuit esse super duos humeros uirginis, nominamus nos super duo latera eius, propterea quod spacium inter utrasque et inter stellam, quae est in capite uirginis, est maius spacio inter utrasque, et inter duas spatulas eius, et cuius spacium est, hoc spacium melius est in ea, ut sit super duo latera. Si autem fuerit super duas spatulas, erit