PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Geber, Liber super Almagesti

Nürnberg, Johannes Petreius, 1534 · 62

Facsimile

ferentiam circuli a b, qui est maior circulorum continentium armillam, in 360. partes, et diuidam unamquanque harum partium usque ad illud quod possibile est, et sit medium grossiciei extremitatis armilae punctum a, quod sit initium signi cancri, et medium grossiciei extremitatis eius secundae punctum b, quod sit initium signi capriconi, et sit in medio huius diametri quod est centrum armilae foramen, in quo reuoluitur paxillus g d rotundus, aequalis grossiciei, reuolutione facili, non currente, sicut est reuolutio fusorij aquae, et sit in capite huius paxilli tabula rotunda amplitudo superficiei, cuius sit quasi grossitudo 4. digitorum, et sit centrum eius punctum e, et grossitudo eius sit medietas grossitudinis paxilli g d, et communicet haec tabula cum circulo z h regulae k z t in meguar, transeunte per duo centra duorum circulorum, scilicet duo puncta e et z, et sit motus regulae k z t in circuitu huius meguar motus facilis, non currens, et in superficie una semper sicut motus duorum crurium circini, et communicet iterum circulus t regulae k z t cum circulo m regulae m n in meguar, transeunte per duo centra duorum circulorum, scilicet per duo puncta t m, et sit reuolutio circuli m in circuitu huius meguar reuolutio facilis, non currens, et sit in medio regulae k z t semper sicut reuolutio crurium circini iterum, et sit longitudo, quae est inter duo puncta, scilicet linea z t, sicut longitudo puncti z, quando componitur perpendicularis g d in foramine medij diametri a circumferentia circuli a b diuisi, et linea z k sit minor medietate diametri circuli minoris armillae parum, et sit longitudo regulae m n scilicet linea m n aequalis lateri quadrati cadentis in circulo medietas diametri, cuius est linea z t, et diuidam longitudinem lineae m n per diuisiones, per quas linea z t est 60. partes aequales, et diuidam omnem diuisionem usque ad illud quod possibile est, et sint in duabus extremitatibus regulae k z t duae tabellae orthogonaliter super eius superficiem, et sit medium cuiusque earum super lineam k z t, et sit in medio latitudinis cuiusque earum foramen super rectitudinem lineae k z t, et sint duae tabellae p et s, et sit in dorso diameter a b, et in medio longitudinis eius paxillus q f rotundus, et sit grossitudo eius sicut grossitudo paxilli g d, et contineat iste paxillus cum longitudine diametri b a angulum addentem super angulum rectum, cuius summa sit 23. partes et 51. minutum, et est angulus maioris declinationis, et sit in puncto e gibbositatis armillae a b, et est punctum quod est cum duobus punctis q b perpendicularis q f super lineam unam rectam perpendicularis e s, et est super rectitudinem lineae q b, et sit longitudo eius paxilli q f, et grossitudo eius sicut grossitudo illius. Cum ergo uoluerimus scire per hoc instrumentum quantitatem arcus, qui est inter duos tropicos, accipiemus marmor, cuius facies sit uehementis aequalitatis et leuitatis, et sit in medio eius foramen, et sint in hoc foramine duae armillae aeris, in quibus reuoluatur perpendicularis c s reuolutione facili, non currente, et sit linea s c b q n, et est illa quae transit per duos paxillos f q et c s erecta super superficiem marmoris orthogonaliter. Erit ergo propter illud armilla a b erecta iterum super illam superficiem orthogonaliter, et praeparabitur illud marmor in loco detecto sol in podio, cuius altitudo a terra sit quasi 4. palmorum, et ponam superficiem illius marmoris in superficie horizontis, erit ergo propter illud punctum n armillae ipsum punctum summitatis capitis, et extraham in superfi