PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Geber, Liber super Almagesti

Nürnberg, Johannes Petreius, 1534 · 98

Facsimile

spondiles, ipsa namque est parum spissior. Deinde post hoc incipit iterum almaiarati inceptione alia a stellis 4. sequentibus humerum dextrum latoris serpentis, et determinat marginem huius cingulum quod sequitur orientem, stella luminosa quam fortasse tangit illam quae est sub cauda uulturis uolantis sola, et determinat marginem eius contrarium illi longinquior stellarum quatuor, quarum praecessit rememoratio ab eo quod sequitur septentrionem, deinde hoc cingulum ab hoc loco aggregatur et constringitur ex raritate coram stella quae est in rostro auis, ita, ut opinetur abscisio eius ex ipsa. Residuum uero huius cinguli quod est inter stellam, quae est in rostro auis, et inter stellam quae est in pectore eius, est latius et spissius multum, et in medio huius loci spissi est stella quae est in collo auis, et declinat pars eius rara uersus septentrionem in loco in quo est stella quae est in pectore auis, et usque ad locum in quo est stella quae est in humero alae dextrae, et duae stellae compares quae sunt in extremitate pedis eius dextri, et ab hoc loco fit inter hoc cingulum, sicut diximus nuper, et inter cingulum alterum foramen purum existens a stellis quas diximus ex stellis auis usque ad stellam luminosam quae est in cauda eius.

⟨VI.5⟩ De fabricatione sphaerae solidae.

ISte ergo est modus situs eius quod uidetur in almaiarati, et ut praeparemus iterum exemplum per sphaeram solidam conuenientem radicibus quae firmatae sunt in sphaera stellarum fixarum, apparet quod hanc sphaeram etiam reuoluit secundum similitudinem sphaerarum stellarum haesitantium motus primus ab oriente ad occidentem in circuitu duorum polorum aequatoris diei, et permutatur iterum ad contrarium huius partis circa duos polos orbis solis, qui transit per media signorum, tunc nos ponemus artem eius et uiam ad descriptionem stellarum in ea secundum hunc modum. Ponam colorem huius sphaerae spaerae ed. aliquem ex coloribus inbibitis, ita, ut sit magis similis aeri in nocte, et est ille, in quo apparent stellae iterum non aeri in die, et signabo super eam duo puncta uere per diametrum opposita, et describam ea secundum quod ipsa sint duo poli circuli ex maioribus circulis quae semper ponam in eo quod est post in superficie orbis signorum, et describam circulum alium magnum orthogonaliter super hunc circulum transeuntem per polos eius, et incipiam ab una duarum sectionum quae cadunt inter eas et inter circulum primum. Diuidam ergo circulum signorum per 360. diuisiones, et diuidam diuisiones horum numerorum per illud quod uidebimus esse facile, deinde accipiam ex materia forti grossa armillas duarum quartarum superficierum abrasarum ab omnibus partibus rasione decenti, quarum una maior altera parumper erit, et ponam, ut minor earum contingat totam superficiem concauam maioris, et lineabo medium superficiei gibbosae cuiusque earum cum linea diuidente latitudinem eius secundum ueritatem, et diuidam unamquanque reuolutionem harum duarum linearum in duas medietates, deinde secabo loca diuisionis unius duorum laterum quae transeunt a duobus lateribus lineae cuiusque duarum armillarum, et diuidam duas medietates duorum circulorum quae sunt inter duas sectiones per 180. partes, et cum fecerimus illud, figemus armillam minorem circuli qui semper transit per polos duorum circulorum simul, scilicet circuli aequatoris diei, et circuli signorum, et transit iterum per duo puncta duorum tropicorum cum superficie sua in qua cadit diuisio, quam diximus, et perforabimus eam duobus foraminibus per diametrum oppositis medium, quorum erit apud extremitates superficiei diuisae, et figemus in eis duos clauos, et firmabimus eos in loco duorum polorum orbis signorum, quos posuimus in sphaera fixione qua praeparetur, ut reuoluatur super superficiem sphaerae totius, et ut nos ponamus firmationem stellarum fixarum in sphaera initium quod non alteretur, neque discedat, cum fixio duorum punctorum duorum tropicorum, et duorum punctorum duarum aequalitatum secundum ipsum circulum signorum in sphaera non sit possibilis, propterea quod stellarum quae firmantur in ea longitudines ab ipsa, non sunt longitudines eaedem, signabimus luminosiorem harum stellarum, scilicet stellam quae est in ore canis super circulum signorum apud partem quae est principium diuisionis, et ponam longitudinem eius a circulo signorum uersus polum meridianum, eius partes quas firmauimus ei in latitudine, deinde sciemus unamquanque reliquarum stellarum fixarum secundum ordinem per foramen, reuoluendo faciem armillae diuisae circa duos polos circuli signorum, et illud est, quia nos semper ponemus superficiem lateris diuisi super punctum circuli signorum longitudo partium, cuius ab initio numeri est pars quae transit per aschere alahabor, deinde considerabimus in latere diuiso amillae quae reuoluitur, et superpunctum eius longitudo partium, cuius iterum a circulorum