in illa hora, et in hac hora per unas et easdem partes, et sunt tres partes et duae tertiae partis in circulo magno, qui describitur transiens per polos eius. In longitudine autem mouetur secundum continuitatem signorum, elongatur ergo ab aequalitate uernali tribus partibus et 45. minutis, propterea quod ipsius elongatio ab ea fuit in consideratione quidem prima 29. partes et medietas, et in consideratione quidem secunda 33. partes et quarta. Et temporis quidem quod fuit inter duas considerationes, summa fuit 375. anni, pars ergo sequens pliadum mouetur in 100. annis secundum continuitatem signorum parte una. Et iterum Timocaris scripsit, quod ipse considerauit in Alexandria in anno 30. reuolutionis primae ex reuolutionibus Philippi in die 15. mensis nominati alhosul, et die quinto mensis nominati cobi in initio horae tertiae, et tunc comprehenderat luna in medio sui per illud quod opponitur orienti aequalitatis ex duobus lateribus eius azimek alahazel, et comprehenderat eam azimek alahazel, et iam de portione lunae ab eo quod sequitur septentrionem tertiam eius secundum ueritatem, et fuit tempus illud in anno 454. ex tempore Nabuchodonosor in die quinto mensis ex mensibus Aegyptiorum nominati cobi, in nocte eius quam sequitur dies sextus ante mediationem noctis 4. horis temporalibus et aequalibus secundum propinquitatem, propterea quod sol fuit super 15. partem piscis, et haec est summa quae aggregatur ex horis secundum propinquitatem ex aequatione, quae est secundum dies cum noctibus suis aequales. Et in illa hora fuit iterum centrum lunae secundum ueritatem in longitudine super 21. partem et 21. minutum uirginis, scilicet longitudo eius fuit a tropico aestiuo secundum continuitatem signorum 81. pars et 21. minutum, et fuit declinata ad meridiem ab orbe signorum parte una et medietate et tertia, et uidit longitudinem eius a tropico aestiuo in longitudine 82. partes et 12. minuta, et declinatio eius in meridie ab orbe signorum est duae partes fere, et illud est, quoniam medians coelum fuit postremum medij cancri. Fuit ergo longitudo azimek alahazel propter illud, cuius rememoratio praecessit in longitudine in illa hora a tropico aestiuo 82. partes et tertia. Et fuit declinata ad meridiem ab orbe signorum duabus partibus ut multum, et dixit iterum secundum hanc similitudinem, quod in anno 48. eiusdem reuolutionis remanentibus sex diebus mensis nominati barusion, et transactis diebus 9. mensis nominati numinati ed. tut, postquam transierat de hora 10. quantitas medietatis eius, postquam eleuata fuerit luna ab horizonte, uidit azimek alahazel contingentem in ueritate latus septentrionale eius, et fuit illud tempus in anno 466. ex tempore Nabuchodonosor in die septimo mensis ex mensibus Aegyptiorum nominati tut, in nocte eius quam sequitur dies octauus, secundum quod ipse quidem dicit. Postquam praeterierunt de ea post ipsius mediationem tres horae temporales et medietas, sed ex horis aequalibus tres horae et octaua fere, propterea quod sol fuit in medio scorpionis. Secundum uero, quod oportet post duas horas et medietatem a mediatione noctis, et illud est, quoniam post mediationem noctis per illud, cuius haec summa est ex horis aequalibus, fuit medians coelum 22. partes et medietas geminorum, et ascendit propinquum istarum partium de uirgine, et illud est summa harum partium quas dixit de luna iterum, quibus fuit locus eius in ea post ipsius ortum, et secundum dies cum noctibus suis aequales. Inuenimus nos horam fuisse post mediationem noctis duabus horis tantum ex horis aequalibus, et in illa hora fuit iterum longitudo centri lunae secundum ueritatem a tropico aestiuo 81. pars et 30. minuta, et fuit declinata ad meridiem ab orbe signorum 2. partibus et medietate, et fuit eius longitudo per uisionem 82. partes et medietas, et eius declinatio in meridiem duae partes et quarta. Fuit ergo azimek alahazel per hanc considerationem etiam declinata ad meridiem ab orbe signorum, quasi per illam eandem quantitatem, et est duae partes, et fuit eius longitudo a tropico aestiuo 82. partes et medietas partis. In 12. ergo annis, qui sunt inter duas considerationes, mota est azimek alahazel secundum continuitatem signorum, et elongata a tropico aestiuo per sextam partis fere. Et dixit Mileus Geometer, quod ipse considerauit Romae in anno primo annorum tubianos in mense nominato machur, in 15. die eius in nocte, quam sequitur dies 16. apud consumationem horae decimae eius, et inuenit lunam iam cooperuisse azimek alahazel, et illud, quoniam non uidebatur. Inquit, sed postquam consumata est hora 11. uisa est praecedere centrum lunae per minus diametri lunae, et fuit longitudo eius a duobus cornibus lunae aequalis, et tempus illud est in anno 845. ex tempore Nabuchodonosor in 15. die mensis nominati mesir ex mensibus Aegyptiorum in nocte, quam sequitur dies 16. post mediationem eius quatuor horis temporalibus, et est hora, in qua fuit centrum lunae secundum propinquitatem ita, quod iam conuenerat azimek alahazel, et fuit ex horis aequalibus post quinque horas a media