illud extra illud quod consuetum est, ueruntamen sit facilis, et appropinquat per ipsam comparationem quae est in locis, quae firmantur eis scientia esse stellarum ad quas innuimus ex eis, in quarum nominatione diuersificati sumus ab antecessoribus nostris, et ita currit res in ordine earum.
⟨VI.3⟩ De affirmatione stellarum quae sunt in medietate septentrionali sphaerae, et positione earum in tabulis.
INquit, ubi inuenimus apud magnitudinem quae est in tabulis stellarum fixarum notam m, et supra notam e, sciuimus quod intentio illius est, quod est plus illa magnitudine parum. Et ubi inuenimus apud magnitudinem notam e, et supra eam notam l, scimus quod significat illud esse minus illa magnitudine parum. Omnes ergo stellae meridianae sunt 316, de quibus in magnitudine prima sunt 7. et in secunda 18. et in tertia 63. et in quarta 164. et in quinta 54. et in sexta 9. et nebulosa una. Omnes ergo stellae fixae in septentrione et meridie et orbe signorum ex eis, quae magnitudinem habent, sunt 1022. stellae, de quibus in magnitudine prima sunt 15. et in magnitudine secunda 45. et in magnitudine tertia 208. et in magnitudine quarta 474. et in magnitudine quinta 203. et in magnitudine sexta 49. et ex nebulosis 5. et ex tenebrosis 9. Et stella nominata cometa non ingreditur in numerum, et ista est descriptio tabularum quas qui uult, sumat ex libro Ptolomei.
⟨VI.4⟩ In descriptione almaiarati siue uiae lacteae.
HOc ergo est quod narrauimus de ordinibus stellarum fixarum, et nos sumus adiungentes ad illud, secundum quod oportet, dispositiones circuli lactei iterum. Conabimur ergo quanto plus poterimus, et secundum quod comprehendimus per considerationem unamquanque partium eius, ut describamus quod uidemus de dispositionibus eius particularibus. Dico ergo, quod haec uia lactea non est circulus secundum ueritatem, imo est cingulum in quo toto sit, quasi color lactis communis, et propter illud nominatur hoc nomine deriuato a nomine lactis, et hoc idem cingulum non est iterum aequale in omnibus partibus suis, neque ordinatum, imo est diuersum in latitudine et in colore, et in spissitudine, et in loco, et ipsum in quibusdam partibus suis est spissum duplum, fit ergo facile scire illud ei, qui intuetur illud uisu suo intuitu tantum nedum alij. Res autem eius particulares, de quibus necessarium est superfluum studium et credulitas, et inuenimus secundum quod narro, et est, quod portionis duplicis huius anguli una duarum extremitatum quae sunt ei, est in eo quod est ei simile continuationi apud larem, et altera extremitas est apud gallinam, et cingulum praecedens non continuatur cingulo alij in aliquo locorum, et illud est, quoniam inter ea sunt foramina in loco illius continuationis quae est apud larem, et in loco illius continuationis quae est apud auem. Cingulum uero tertium est continuatum cum residuo almaiarati, faciens cum eo angulum unum, et est illud super quod iterum transit circulus qui est ex maioribus circulis signatis super medium eius proprie, et nos quidem incipimus nunc loqui de hoc cingulo, et incipimus ex finibus eius meridianis. Dico ergo illud, quod ex eo est ab hac parte transit per pedes centauri, qui nominatur Arabice adholmen, et est uehementius rarum et rarificatum, et occultioris coloris. Stella ergo quae est in interioris pedis eius posterioris dextri, est inclinata parumper ad meridiem a linea septentrionali almaiarati, et similiter etiam stella, quae est super genu pedis sinistri, et stellam quae est sub genu eius posteriore dextro. Stella uero in quae est brachio posteriori sinistro, est posita in medio almaiarati. Stellae autem secundae quae est in hoc calcaneo, et stella quae est super calcaneum dextrum longitudo in septentrione a duabus extremitatibus eius meridianis, est duae partes fere per partes, quibus maiores circuli sunt 360. partes, et illud quod est in maiarati super duos pedes eius posteriores, est uehementioris spissitudinis parum. Deinde post illud extremitas almaiarati septentrionalis elongatur a stella, quae est in inferiori dorso lupae fere parte una et media, et in duabus extremitatibus eius meridianis continetur stella, quae est super accessionem primae, et tangit stellam septentrionalem ex duabus stellis comparibus, quae sunt in loco ignis laris, et stellam meridianam ex duabus stellis, quae sunt in base laris. Stella autem quae est in parte septentrionali loci ignis, et stella quae est in medio loco ignis, sunt positae in almaiarati ipsa, et haec portio est uehementioris raritatis. Deinde in portione almaiarati septentrionali tres scorpionis spondiles continentur, quae sunt sub serpente, et continet rete