PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Geber, Liber super Almagesti

Nürnberg, Johannes Petreius, 1534 · 60

Facsimile

translationis Alhahazeg, et non inueni in eis diuersitatem nisi paruam in dictionibus. In intentione uero non inueni in duabus translationibus diuersitatem omnino, et propterea quod est impossibile, ut utraeque diuersitates simul aggregentur, scilicet diuersitates quae sunt propter diuersitatem duorum lunarium, et propter reflexionem orbis reuolutionis, tunc necesse est, ut unamquanque earum singulariter ponamus per se, et ponemus eam secundum maius quod erit, et demonstrabimus quantitatem quae ingreditur ex ea de appropinquatione in continuatione uera. Ponam ergo deferentem circulum a b g circa centrum d, et centrum orbis signorum punctum e et orbem reuolutionis circulum z h circa centrum b, et protraham a centro orbis signorum lineam contingentem orbem reuolutionis super punctum z quae sit linea e z, et sit luna super punctum z Et continuabo centrum orbis reuolutionis cum centro orbis signorum per lineam b e, et centrum orbis reuolutionis cum puncto z per lineam b z, et continuabo iterum centrum orbis reuolutionis cum centro deferentis per lineam b d, propterea ergo quod possibile est, sicut diximus, ut inter duos medios duorum lunarium in hora continuationis uerae sit illud quod aggregatur ex maioribus diuersitatibus amborum, quod est 7. partes et 24. minuta, sequitur, ut sit angulus a e b duplum harum partium quod est 14. partes et 48. minuta. Trianguli ergo b d e duo latera b d, d e erunt nota, et angulus eius d e b erit notus, oportet ergo ut sit latus eius e b notum, et erit unumquodque duorum laterum trianguli b z e, b e, b z notum, et angulus eius b z e notus, ergo oportet ut sit angulus eius z e b notus. Exiuit ergo quantitas huius anguli 5. partes et 3. minuta, et iam ostensum est, quod eius summa, cum centrum orbis reuolutionis est super punctum a, est 5. partes et minutum unum. Iam ergo erpo ed. augmentatus est secundum angulum a e b duobus minutis, et illud est de quo non curatur, cum non ingrediatur propter illud de approximatione in comprehensione spacij eclipsium, nisi ualde parum. Et consideremus iterum quantitatem eius quae ingreditur de approximatione propter diuersitatem secundam, scilicet ex reflexione orbis reuolutionis. Ponamus ergo in illa eadem forma angulum a e b duplum maioris diuersitatis solis, quae erit, et illud est 4. partes et 46. minuta, et ponamus lunam super propinquiorem propinquitatem orbis reuolutionis, cum maius, quod est de diuersitate propter reflexionem orbis reuolutionis, non sit nisi cum luna est in propinquiori propinquitate eius, et sit punctum, ad quod reflectitur orbis reuolutionis, punctum t, et continuabo ipsum cum centro orbis reuolutionis per lineam t l b k, et sit luna supra punctum l, et continuabo ipsum cum puncto e, quod est centrum orbis signorum per lineam l e, propterea ergo quod angulus d e b trianguli d e b est notus, et unumquodque duorum laterum b d, d e est notum, erit linea b e nota. Et propterea quod unumquodque duorum laterum b e, e t trianguli b e t est notum, et angulus eius b e t est notus, erit angulus e b t eius notus, et propterea quod unumquodque duorum laterum b e, b l trianguli b e l est notum, et angulus eius e b l est notus, erit angulus eius b e l notus. Egreditur ergo quantitas huius anguli 3. minuta, et est maius quod est de approximatione in continuationibus ueris propter reflexionem diametri orbis reuolutionis, et illud est cuius uoluimus declarationem.

⟨V⟩ LIBER QVINTVS. DE ACCEPTIONE instrumenti quo scitur diuersitas aspectus lunae.

ET propterea quod non est quantitas sphaerae terrae apud sphaeram orbis lunae, sicut quantitas puncti et centri, fit proportio diametri terrae ad diametrum orbis eius proportio sensata, et propter illud inter locum eius in orbe signorum per ueritatem et uisionem diuersitas sensata, et est diuersitas aspectus eius sensata, et est possibile scire eam secundum quantitatem longitudinis eius a terra, cum non sit possibile cognoscere longitudinem alicuius stellarum a terra, nisi per diuersitatem aspectus eius, si fuerit ei illud, et cui non est diuersitas aspectus, non est uia ad comprehendendam longitudinem eius a terra, sicut non est uia ad sciendam diuersitatem aspectus eius per computationem, nisi post scientiam longitudinis eius a terra, ueruntamen est possibile extrahere diuersitatem