PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Geber, Liber super Almagesti

Nürnberg, Johannes Petreius, 1534 · 85

Facsimile

uirgine in eo quod est inter duos pedes uirginis septem, et inter duos pedes alangue dextros duas stellas, quarum una et est meridiana lucida similis pedi, recedit a linea recta quae transit per duos pedes uersus orientem, et septentrionalis quidem earum quae est super extremitatem digitorum, est super rectitudinem duorum pedum. Nam antecedunt stellam ex his duabus stellis quae est super extremitatem digitorum duae stellae lucidae, facientes cum stella quae est super extremitatem digitorum trianglum duorum dnorum ed. aequalium crurium, cuius caput stella quae est super extremitatem digitorum, et istae duae stellae sunt secundum rectitudinem Asimek arami et pedem meridianum uirginis. Et scripsit iterum in eo quod est inter Azimek Alahazel et inter stellam secundam etremitatis caudae audacis sunt tres stellae positae secundum rectitudinem adinuicem, et media earum est secundum rectitudinem Azimek arami et stellae secundae extremitatis caudae audacis. Et scripsit in stellis quae sunt in libra, quod stella ex eis quae in septentrione est secundum propinquitatem rectitudinis duarum stellarum luminosarum quae sunt in duabus lancibus, et est stella luminosa tripla, et illud est, quoniam super unumquodque duorum laterum eius est stella parua. Et scripsit in stellis quae sunt in scorpione, quod linea recta quae transit super stellam duarum stellarum quae sunt in fronte scorpionis, et super genu dextrum latoris serpentis Alangue, diuidit in duo media spacium in eo quod est inter duas stellas antecedentes in pede dextro latoris serpentis, et quod nodus quintus est secundum rectitudinem stellae lucidae quae est in medio latoris, et quod decliuior duarum stellarum quae sunt in basi latoris ad septentrionem, est in medio secundum propinquitatem rectitudinis spondilis quintae, et stellae quae est in medio latoris, et longitudo quae est ab unaquaque eius earum est prope aequalitatem. Et scripsit in stellis quae sunt in sagittario, quod in eo quod sequitur orientem et meridiem circuli, qui est sub sagittario, sunt duae stellae lucidae, inter quas est spacium quasi trium cubitorum, et quod decliuior harum duarum stellarum ad meridiem et earum luminosior, et est super pedem sagittarij, est secundum propinquitatem rectitudinis stellae mediae trium stellarum manifestarum in circulo in quo sunt positae ab eo quod sequitur orientem proprie et stellae secundae duarum stellarum lucidarum, quae sunt super duos angulos oppositos in quadri latero, et quod spacia inter utrasque sunt aequalia, sed septentrionalis earum recedit ab hac linea uersus orientem, uerum secundum rectitudinem duarum stellarum lucidarum quae sunt super duos angulos oppositos in quadrilatero. Et scripsit in stellis quae sunt in aquario, quod duae compares quae sunt in capite equi et humero secundo effundentis, sunt super lineam propinquam rectitudini, et aequedistat huic lineae linea quae egreditur ex humero antecedente effundentis ad stellam quae est in mandibula equi, et iterum, quod humerus antecedens effundentis, et luminosior duarum stellarum quae sunt in oculo equi, et stella quae est in summitate equi, sunt secundum rectitudinem, et duo spacia inter utrasque sunt aequalia, et quod linea recta quae transit super musidam equi, et super stellam quae est ab eo quod sequitur orientem ex illis quatuor alangue, secat lineam quae transit per duas stellas compares, quae sunt in capite equi in duo media et orthogonaliter secundum propinquitatem. Et scripsit in stellis quae sunt in duobus piscibus, quod stella quae est in musida piscis meridiani, et stella lucida quae est in duobus humeris equi, et stella luminosa quae est in pectore eius, sunt secundum propinquitatem rectitudinis. Et scripsit in stellis que sunt in ariete, quod antecedens stellarum basis trianguli uersus orientem separatur digito uno a linea recta quae transit super stellam, quae est in musida arietis et super pedem sinistrum mulieris, et iterum quod duae stellae antecedentes ex stellis quae sunt in capite arietis, sunt secundum rectitudinem praeparationis basis trianguli. Et scripsit iterum in stellis quae sunt in capite tauri, quod duae stellae quae sequuntur orientem ex lateribus formae, quam Graeci nomine literae Alpha in lingua sua, et haec est eius forma et stella sexta ex stellis iaculi, et illa quae est in manu audacis sinistra, quando eius stellae numerantur ex parte meridiei sunt snnt ed. secundum rectitudinem, et quod linea liuea ed. recta quae transit super stellam antecedentem oculi tauri, et super stellam septimam ab eo quod sequitur meridiem ex stellis quae sunt in iaculo, pertransit stellam luminosam ex stellis formae similis literae laude nominatae Aldebaran, ad partem inferiorem inter eam et inter ipsam digito uno. Et scripsit in stellis quae sunt in geminis, quod secundum rectitudinem capitis geminorum sunt duae stellae diuersae super caput secundum ex capitibus eorum per triplum spacij quod est inter duas mulieres, et quod haec eadem stella est iterum secundum rectitudinem duarum stellarum meridionalium ex stellis 4. quae sunt in uolutabro. Nihil ergo horum et quae eis simulantur ex figuris quae comprehendunt comparationem inter loca stellarum in plurimo duarum partium