PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Geber, Liber super Almagesti

Nürnberg, Johannes Petreius, 1534 · 72

Facsimile

utrunque, et accepit inde partem tertiamdecimam, et est illud quod sol perlabitur in tempore in quo luna perambulat partes duarum diuersitatum simul secundum approximationem, et addidit super illam partem, partem 13. iterum, et est illud quod percurrit sol iterum in tempore, in quo luna pertransit pertansit ed. illam partem. Quod ergo fuit, est secundum propinquitatem illud quod perambulat sol donec consecuta fuerit ipsum luna, et illud fuit 37. minuta. Adiunxit ergo illud super plurimum quod de diuersitate solis, et quod fuit, est plurimum, quod est inter duas applicationes mediam et ueram in longitudine, et aequale illi fere est in latitudine, et illud est tres partes. Adiunxit ergo istas tres partes super finem lunae a nodo in orbe decliui in hora applicationis uisibilis, in qua sit situs lunae uisbilis super contactum solis, scilicet spacium puncti g a nodo. Partes ergo orbis decliuis quae fuerunt, sunt finis longitudinis loci applicationis mediae ab uno duorum nodorum, in quo sit situs lunae, qui uidetur super contactum solis, et illud quidem est, cum luna est septentrionalis a sole 20. partes et 41. minutum, et cum est meridiana ab eo est 11. partes et 22. minuta. Et errauit in hoc, quod posuit tres partes quae sunt plurimum, quod est inter duo loca duarum applicationum super longitudinem corporis lunae a nodo in hora applicationis uerae, quoniam istae tres partes non sunt nisi plurimum, quod est inter locum applicationis mediae et locum applicationis uerae, non quod est inter locum applicationis mediae et applicationis uisibilis. Ostendam ergo illud, et ponam figuram secundum quod est in ueritate, scilicet, ut sit portio orbis signorum arcus circuli magni, qui sit arcus a b, et centrum solis super quod est punctum a, et portio orbis decliuis arcus d b, et centrum lunae super quod est punctum d, et sit arcus d e portio circuli transeuntis per ipsum et zenith capitis, et sit centrum lunae uisibile punctum e, erit ergo arcus d e diuersitas aspectus eius totalis circuli altitudinis, et sit arcus a e g transiens per centrum solis et per centrum lunae uisibile orhogonaliter erectus super or bem signorum. Erit ergo punctum g orbis decliuis ipse locus lunae in hora applicationis uisibilis, et erit arcus d g existens fere diuersitas aspectus eius in longitudine, et arcus g e fere diuersitas aspectus eius in latitudine, et sit arcus g z pars 12. arcus d g. Sequitur ergo, ut sit punctum z ipse locus lunae in hora applicationis uerae, oportet oport ed. ergo ut super arcum z b addantur tres partes super g b, sicut fecit, ergo oportet, ut super hunc locum, quem posuit lunae in figura hac, sit in terminis additio per quantitatem arcus g z, sed luna non est ita, quoniam ipse cum errore suo in additione trium partium super arcum g b, errauit iterum in situ lunae in applicatione uisibili, et illud est, quia ponit situm eius longinquius a nodo quam punctum g, et non oportuit, nisi ut esset situs lunae, propinquior nodo quam punctum g, ac si sit super punctum h huius figurae, et sit arcus e h diuersitas aspectus totalis, et arcus g h diuersitas aspectus in longitudine, ergo est propter illud locus lunae in hora coniunctionis uerus longinquior a nodo quam punctum g per quantitatem arcus partis 12. arcus g h, ac si sit punctum t, et est arcus g t ipsa pars 12. arcus g h. Addemus ergo tres partes super arcum t b, non super arcum z b sicut sequitur ex situ, super quem posuit lunam, oportet ergo secundum ueritatem, ut sit in terminis, quos inuenit additio quantitatis arcus g t, et est in termino maiori, in quo diuersitas aspectus in longitudine est 15. minuta 13. minuta et tres quartae minuti, et in termino minori, et est ille, in quo diuersitas aspectus in longitudine est 30. minuta. Terminos uero eclipticos lunares inuenit secundum hunc modum, et illud est, quia ipse adiunxit arcum cui subtenditur medietas diametri lunae in propiori propinquitate sua orbis reuolutionis, qua est 17. minuta et 40. secunda, arcui cui subtenditur medietas diametri circuli umbrae ad illam longitudinem propiorem quae est 45. minuta et 50. secunda, et accepit quod exigit illud de circulo decliui, fuit ergo illud finis longitudinis corporis lunae a nodo in hora medij temporis eclipsis, et illud est 12. partes et 12. minuta. Addidit ergo illud super tres partes praedictas quae sunt maius, quod est inter duo loca duarum applicationum in longitudine, et est fere illud, quod est in latitudine. Est ergo illud ultimum longitudinis loci applicationis mediae ab uno duorum nodorum, in quo est luna super contactum circuli umbrae, et illud est 15. partes et 13. minuta. Iste ergo est terminus inter applicationes medias, in quibus possibile est lunam eclipsari, et applicationes, in quibus non est possibile, et illud est cuius uoluimus declarationem. Et postquam ostensum fuit ei illud, fuit ei necessarium addere qualiter comprehenditur tempus mensium, in quibus possibile est redire eclipsim, ne consideranti post eclipsim aliquam esset necessa