PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. Sicily c. 1150)

Vatican, BAV, Vat. lat. 2056 · 47v

Facsimile

fit portio eius que est BL ad LE que lx ad ciiii. Eadem vero et eius que est BK ad DK qualium ypothenusa cxx. Multiplicantes ergo utrumque numerorum in v gradus ypothenuse et cxx ipsorum sumentes habebimus utrumque utrumque] utramque V2 quidem earum que sunt KB et BL eorumdem ii et xxx, utramque vero earum que sunt DK et EL similiter iiii et xx. Ea vero ii et xxx primum, quidem quidem] siquidem V2F1 secundum E punctum Luna subiacet, auferentes ab ZB periferie gradibus xlv, propter in eisdem ei quod secundum verticem esse eam que secundum latitudinem apochin Lune, hoc est propter utramque vel australia vel borealia esse zodiaco, habebimus ZL graduum xlii xxx, si autem secundum D fiunt fiunt] fuerit V2F1 Luna, apponentes ipsis propter contrarium habebimus ZK graduum xlvii et xxx. Componentes ergo quod ab utraque earum que sunt ZL et ZK seorsum cum eo quod ab utraque DK et EL, hoc est quod a iiii xx et cum eo quod ab xlvii xxx et collectorum seorsum sumentes latus, habebimus et ZE quidem periferia graduum xlii xlvi ad proximum atque ZD similiter xlvii xliiiio. Reliquum vero iiii xx centies et vigesies facientes et comparantes seorsum et penes xlii xlvi et penes xlvii et xliiii, habebimus EL quidem talium xii xiii ad proximum, qualium est ypothenusa ZE cxx, DK vero talium x et dimidii et iiia ad proximum, qualium ZD ypothenusa cxx. Adiacet autem recte xii viii periferia graduum xi iii v. Ei vero que x et dimidii et iiia periferia graduum x iii ad proximum, quorum dimidio sumentes v quidem et iiii va EZL anguli abstulimus ab ABZ anguli gradus xxx, propter et ZE periferiam minorem esse ea que est ZB et habuimus ATZ angulum graduum xxiiii v. At vero v et dimidium DZK anguli apponentes eisdem xxx; propter et ZD periferiam maiorem esse ea que est ZB, habuimus et AIZ angulum graduum xxxv et dimidii. Que propositum erat demonstrare. Finit quintus.

⟨VI⟩

Primum de sinodis et panseliniis

Secundum negotium canoniorum madiarum madiarum] mediarum V2F1 sinzugiarum

Tercium expositio canoniorum

Quartum quomodo oporteat et periodicas et examinatas sinzugias inquirere

Quintum de eclipticis terminis Solis et Lune

Sextum de distantia eclipticorum mensium

Septimum negotium canoniorum eclipticorum

⟨O⟩ctavum expositio eclipticorum canonium

Nonum lunarium eclipsium discretio

Decimum solarium eclipsium discretio

Undecimum de eis que in eclipsibus prosneusibus

Duodecimum expositio earum que ad prosneuses perscriptionum

Tertiumdecimum discretio prosneusium

Claudii Ptolomei mathematicorum sintaxeos sextus incipit

⟨VI.1⟩ De sinodis et panseliniis

Deinceps ergo contingente eo quod circa eclipticas sinzugias Solis et Lune negotio, cuius precedit rursum examinate consideratarum sinodorum et panselinarum consideratio, sufficere quidem extimamus ad talium primam conceptionem demonstratas secundum utramque utramque] utrumque V2 luminarium et periodicos et anomalos motus, possibilique per hoc facto, non pigritantibus particulares ipsorum epochas quaque vice, computare et loca et tempora futurarum sinzugiarum et ad medios motus sumptarum et cum anomalia examinatarum. Et non Et non] tamen V2 ut promptius nobis et ipse doceantur, preexpositis ex promtu et eis que secundum periodicas sinodos et panselinia temporibus et locis et eis que secundum media tempora epochis et latitudinis et anomalie Lune, per quas et que ad sinzugias examinatas directio fit, et ab ipsis que ad eclipticas fecimus ad huiusmodi considerationem canonia continentia modum hunc.

⟨VI.2⟩ Negotium canoniorum mediarum sinzugiarum

Primum enim, ut cursus et mensium epochas, quemadmodum et alias, a primo anno Navonassari constituamus, demonstratam in anno istho istho] isto V2F1 Thot neomenia secundum Egiptios meridiei epoysiam distantie graduum existentem lxx xxxvii comparantes penes diurnum medium motum distantie invenimus dies v xlvii xxxiii, quasi autem tatos tatos] tantos V2F1 factam fuisse ei que in neomenia Thoth meridiei ante factam mediam sinodon, et que deinceps ergo facta est post dies xxiii xliiii xvii ad proximum ab eadem meridie, hoc est post lxas diei unius xxxiiii xxxiiii] xliiii V2F1 xvii ab ea que in xxiiii meridie. In diebus autem xxiii xliiii xvii Sol quidem movetur medie gradibus xxiii xxiii viii, Luna vero anomalie quidem gradibus cccxviii et xv latitudinis autem gradibus cccxiiii ii xxi. Optinebat autem in neomene meridie Thot medie Sol quidem Piscium gradus o xlv, ab apoguio vero proprio propter utile gradus cclxv et xv, Luna vero anomalie quidem ab apoguio epicicli gradus cclxviii xlix, latitudinis vero a boreali termino obliqui circuli gradus cccliiii et xv; et in preiacente ergo tempore eius que post neomeniam medie sinodi Sol quidem et Luna medie distabant ambo a solari apoguio, hoc est ab in Geminis gradibus v xxx, cclxxxviii xxxviii l, Luna vero anomalie ab apoguio gradibus cxviii lvii xv, latitudinis vero a boreali termino gradibus cccviii xvii xxi.

Ordinabimus ergo primum canonium sinodicum versuum quidem rursum xlv, selidiorum vero v, et apponemus in primis versibus in primo quidem selidio primum annum Navonassari, in secundo vero Thot dies xxiiii xliiii xvii, quoniam quidem lxa consequentia eius que in xxiiii sunt meridiei, in tertio autem medie epochis ab apoguio Solis gradus cclxxxviii xxxviii l, in quarto vero apoguio lunaris anomalie gradus ccxviii lvii xv, in quinto autem a boreali termino latitudinis gradus cccviii xvii xxi. Quoniam vero et in dimidio medii menstrui temporis dies quidem continentur xiiii xlv lv ad proximum, gradus autem solaris quidem epochis xiiii xxxiii xii, lunaris autem anomalie cxcii liiii xxx, latitudinis vero cxcv xx vi, aufferentes istos numeros ab eis qui exposite sinode, reliquos preordinabimus et ipsos in secundo et similiter habenti canonio, panseliniaco utique futuro secundum eumdem primum modum. Reliquuntur autem dies quidem ix lviii xxii, gradus autem ab apoguio quidem solari cclxxiiii v xxxviii, anomalie vero ab apoguio Lune xxvi ii xlv, latitudinis autem a boreali termino cxii lvii xv. Quoniam vero et in xxv annis egiptiacis minus habentibus uno die lxa duo xlvii v totique menses ad proximum complentur et recipit post omnes circulos medie Sol quidem gradus cccliii lii xxxiiii xiii, Luna vero anomalie quidem gradus lvii xxi xliiii i, latitudinis autem gradus cxvii xii xlix liiii, prima quidem selidia duorum canoniorum adaugebimus adaugebimus] add. xxv annis, secundum autem minuemus lxii xlvii. Reliquorum autem tercia quidem adaugebimus V2F1 cccliii lii xxxiiii xiii, quarta vero lvii xxi xliiii i, quinta vero cxvii xii xlix liiii. His autem deinceps ordinabimus canonium annuum in versus xxiiii et aliud menstruum in versus xii, selidiorum autem utramque utramque] utrumque V2F1 primis equalium, et in menstruo quidem apponentes in primis versibus in primo quidem selidio primum mense, in secundo vero mensis dies xxix xxxi l viii xx, in tertio autem in tanto tempore agregatos Solis gradus xxix vi xxiii i, in quarto vero eos qui anomalie Lune xxv xlix o viii, in quinto latitudinis gradus xxx xl xiiii ix. Adaugebimus autem et ista eisdem numeris et in primis versibus expositis. In annuo autem apponentes et in primis versibus in primo quidem selidio primum annum, in secundo autem comprehensos in xiii mensibus dies xviii liii lii xlviii, in tertio in tanto tempore solaris epoysie gradus xviii xxii lix xviii, in quarto vero lunaris anomalie gradus cccxxxv xxxvii i li, in quinto latitudinis gradus xxxviii xliii iii li. Adaugebimus autem et ista aliquotiens quidem expositis xiii mensium epoysis, aliquotiens vero xii mensium, que colligunt dies quidem cccliiii xxii i xl, gradus autem solaris quidem epochis cccxlix xvi xxxvi xvi, lunaris autem anomlie cccix xlviii i xlii, latitudinis autem viii ii xlix xlii ad primam in totis egiptiacis annis sinzugiam nobis exponi appositiones, que sufficit usque secunda sexagesima facere.

Et hoc est canonium. canonium] canoniorum descriptio talis V2