⟨VII.1⟩ Quoniam fixe stelle eandem semper posicionem conservant ad seinvicem
Pertranseuntes in ante hoc coordinatis, O Sire, et circa rectam et circa inclinatam speram contingentia et adhuc ea que circa ypotheses motuum Solis et Lune et earum que que] add. circa F1V1 ipsos considerantur figurationum, incipiemus nunc causa eius que deinceps considerationis sermonem de stellis et eum primum secundum consequens qui de de] add. s. l. V3 eis que applane appellantur. Itaque primum quidem omnium hoc prelibandum quoniam secundum appellationem, eo quidem quod stelle ipse et figuras similles et distantias equales ad seinvicem conservantes semper appareant, bene utique ipsas applanas vocaremur, vocaremur] vocaremus F1V1 eo vero quod spera ipsarum tota, in qua velut innate circumferuntur, et ipsa appareat fatiens in consequentia et ad orientes primi motus transitionem propriam et ordinatam, nequaquam convenit et istam applanam nominari. Utrumque enim istorum ita se habens invenimus, ex eis que tantum tempus suggerit, et Yparco quidem adhuc prius ab eis que habebat habebat] habebant V1 apparentibus in intellectum istorum amborum veniente, ut de plure tamen tempore consideraret magis vel confirmaret, eo quod valde pauce ante eum contigissent applanarum observationes et fere sole que ab Aristillo et Timocaride scripte fuerant et ipse neque indubitabiles, neque explanate. Nobis vero ex nunc consideratorum ad illa que tunc comparatione eandem conceptionem invenientibus iam tamen firmiorem, eo quod et a plure tempore quisitio quisitio] inquisicio F1V1 fiat, et Yparci de applanis descriptiones ad quas maxime comparationes fecimus cum omnium explanatione nobis sint tradite. Itaque quoniam nulla quidem transmutatio facta est neque usque positionis nunc positionis nunc] inv. F1V1 earum ad seinvicem, sed secundum Iparcum observate figurationes et nunc sine mutatione aliqua considerantur et non solum existentium in zodiaco ad seinvicem vel earum que extra ipsum ad similiter se habentes, quod utique contingeret, si sole secundum eam quam exponit primam Yparcus ypothesim que circa zodiacum ipsum stelle facerent in consequentia transitionem, sed et earum que in zodiaco ad eas que extra ipsum et longius, fiet utique facile intelligibile et omni volenti afferre inquisitionem et amore veritatis considerare, si nunc apparentia consone se habent eis que secundum illum descriptionibus. Apponemus ergo et hic prompte temptationis causa paucas descriptionum maxime et de levi intelligibilles esse potentes et omnem comparationem sub visum ducere conservatas ostendendo contentas figurationes sub eis que extra zodiacum stellis secundum idem et ad seinvicem et ad eas que in zodiaco. Itaque in eis que secundum Cancrum stellis describit quoniam ea que in australi brachio Cancri et eam eam] ea F1V1 que et istud et idem idem] corr s. l. al. man. Idre V3 caput precedit lucida, et ea que in Prochinio lucida in directo sunt ad proximum, – media enim ipsarum ab ea que per extremas recta et ad arctos et ad orientes permutatur digitum unum et dimidium, media vero spatia equalia sunt –; in eis vero que secundum Leonem quoniam earum que in capite Leonis iiiior due que ad orientes et Ydri que in egressu colli in directo sunt, et rursum quoniam recta ducta et et] add. s. l. V3F1 per caudam Leonis et per eam que in extrema cauda Urse ad occidentem deprehendit eam que sub cauda Urse apparet digito uno, et similiter quoniam que per eam que sub cauda Urse et cauda Leonis recta copulat precedentes earum que in crina; in eis que secundum Virginem quoniam boreali pedi Virginis et dextro pedi Bootis interiacent due, quarum australis quidem et lucida et similiter pedi Bootis eam que per pedes rectam ab orientes permutat, borealis autem et dimidia apparens in directo est pedibus et quoniam istarum duarum dimidiam apparentem precedunt due apparentes facientes cum dimidia apparente trigonum duum equalium laterum, cuius vertex dimidia apparens. Iste vero in directo sunt et Arcturo et australi pedi Virginis et rursum quoniam Spice et secunde in Ydro ab extrema cauda interiacent tres in directo sibi invicem, istarum media in directo est Spice et secunde ab extrema cauda Ydri; in eis autem que secundum Chelas quoniam ea que in directo ad proximum lucidis chellarum ad arctos et lucida est et tripla, – in utraque enim ipsius parva quedam adiacet –; in eis autem que secundum Scorpium quoniam ducta recta et per consequentem earum que in centro Scorpii et per dextrum genu Ophiulchi in duo equalia dividit medium spatium duarum precedentium in dextro pede Ophiulchi et quoniam quinta et septima spondilis in directo sunt ei que in medio turibulo lucide et rursum quoniam borealior earum que in basi turibuli inter et in directo est ad proximum et quinte spondili et ei que in medio turibulo ab utraque fere equaliter distans; in eis autem que secundum Sagittarium quoniam ei qui sub sagittarium circulo ad orientes et ad meridiem iacent due apparentes satis distantes a seinvicem velut cubitis tribus, istarum australior et lucidior in pede autem Sagittarii in directo est ad proximum medie trium in circulo apparentium ad orientes in eodem maxime ad ad] del. V3 iacentium et lucidarum in quadrilatero antigoniarum consequenti, media autem ipsarum spatia equalia sunt, borealis autem ipsarum rectam quidem istam ad orientes permutat, in directo autem est lucidis et antigonis in quadrilatero; in eis autem que secundum Aquarium quoniam due in capite Equi continue et consequens humerus Aquarii ad proximum in recta sunt, cui parallilos est ea que a precente humero Aquarii in eam que in fauce Equi et rursum quoniam humerus precedens Aquarii et duarum que in collo Equi lucida et ea que in umbilico Equi in directo sunt et spatia equalia, et quoniam ea que per os Equi et eam que ad orientes earum iiiior que in Concha in duo equalia et eam ad rectos ad proximum secat que per duas in capite Equi continuas; in eis autem que secundum Pisces quoniam ea que in ore australis Piscis et Equi et … Equi] del. al. man. V3 et ea que in humeris humeris] add. al. man. equi V3 lucida et ea que in pectore lucida in directo sunt; in eis autem que secundum Arietem quoniam que precedit basim trigoni ad orientes digitum unum permutat rectam ductam et per eam que in ore Arietis et per sinistrum pedem Andromede et rursum quoniam earum que in capite Arietis precedentes et media sectio basis trigoni in directo sunt; in eis autem que secundum Taurum quoniam Yadum ille que ad orientes et corii quod habet Orion in sinistra manu ea que extra extra] corr. s. l. al. man. sexta V3 a meridie numeratur in directo sunt et quoniam recta ducta et per precendentem oculum Tauri et per septimam a meridie earum que in corio lucidam Yadum ad arctos deprehendit digitum; in eis autem que secundum Geminos quoniam capitibus Geminorum in directo est quedam stella relicta a consequente capite triplo spatii capitum, eadem vero et australioribus earum iiiior que circa nubeculam in directo est. Istarum ergo et talium figurationum per totam maxime speram comparationem continentium nullam usque nunc videmus permutatam, quod utique contingeret multum sensibiliter in intermediis cclx annis, si sole stellarum ille que circa animalium circulum facerent ad orientes transitionem. Propter hoc autem ut et illi qui post nos a pluribus etiam quam hee sint eiusdem modi figurationibus secundum amplius temporis inquisitionem faciant, apponemus et non contingentium quidem descriptione antiquiore, sed a nobis observatarum eas maxime que bene intelligibiles esse possunt ab eis que secundum Arietem principium facientes. Earum ergo trium que in capite Arietis due borealiores et que in australi genu Persei lucida et que vocatur Capra in directo sunt. Rursum per eam que vocatur Capra et lucidam Yadum copulata recta parum ad orientes deprehendit eam que in precendente pede Eniochi. Que vero vocatur Capra et ea que communis et consequentis pedis Eniochi et extremitatis borealis cornu Tauri et que in precedente humero Orionis in directo sunt. Rursum que in capitibus Geminorum lucide et que in collo Ydri lucida in directo ad proximum sunt. Rursum que in anteriore pede Urse continue due et que in extremo boreali brachio Cancri et Asinorum borealior in directo sunt. Similiter australis Asinus et que in Prokinio lucida et que inter ipsas apparens, precedens autem Ydri caput, in directo ad proximum sunt. Rursum a media lucidarum que in collo Leonis in eam que in Ydro lucidam ducta recta parum ad orientes deprehendit eam que in corde Leonis.