xxxix, quare et medium Solem obtinere Tauri gradus xix, examinatum vero xix xxxviii. Et adiacet simul descriptio, epiciclo quidem in consequentia periguii figurato, contingente vero in eoa epicicli proctracta. Quoniam ergo secundum expositam progressionem, hoc est DBZ angulo subiacente talium xxxix, qualium sunt iiii recti ccclx, ostenditur per preexposita DGE angulus eorumdem xl lvii atque GE eius quod tunc apostimatis talium lv lix, qualium est EI que ex centro epicicli xxii xxx, erit utique et qualium est GE ypothenusa cxx, talium et EI recta xlviii xiiii, et super ipsam periferiam talium xlvii xxiiii, qualium est qui circa GEI orthogonium circulus ccclx. Quare et EGI angulus, qualium sunt duo recti ccclx, talium est xlvii xxiiii, qualium vero iiiior recti ccclx, talium xxiii xlii, reliquusque IGD eorumdem xvii xv et Mercurii ergo stella optinens Arietis gradus xxvii xv plurimum eoa distabit ab examinato Sole gradibus xxii xxiii.
Rursum subiaceat media longitudo distans in eadem periguii gradibus xlii, quare et Solem medie quidem optinere Tauri gradus xxii, examinate vero xxii xxxi. Quoniam ergo et secundum istam progressionem, hoc est DBZ angulo subiacente talium xlii, qualium sunt iiii recti ccclx, DGE quidem angulus ostenditur eorumdem xliiii iiii, GE vero recta eius que tunc apostimatis talium lv l, qualium est EI que ex centro epicicli xxii xxx, erit utique et qualium est EG ypothenusa cxx, talium et EI recta xlviii xix, et que super eam periferia talium xlvii xxx, qualium est qui circa EGI orthogonium circulus ccclx. Quare et EGI angulus, qualium sunt ii recti ccclx, talium est xlvii xxx, qualium vero sunt iiiior recti ccclx, talium xxiii xlv, reliquus IGD eorumdem xx xix. Quando ergo Mercurii stella optinet Tauri primi gradus sexagesima xix, plurimum distabit ab examinato Sole in eoa gradibus xxii xii. Ostensus est autem quoniam, et quando optinet Arietis gradus xxvii xv, plurimum similiter distabit gradibus xxii xxiii. Quoniam ergo rursum epocharum superhabundantia graduum est iii iiii atque maximarum distantiarum sexagesimorum xi, quare et eis que a prima epocha in principium Tauri gradibus ii xlv pertinere sexagesima ad proximum x, ista aufferentes ab xxii xxiii habebimus et in ipso principio Tauri maximam eoam ab examinato Sole distantiam graduum xxii xiii. Quod oportebat demonstrare.
Secundum eundem vero modum et in aliis dodecatiimoriis collectas maximas distantias eoas et esperias ambarum stellarum supputantes ordinavimus ipsarum canonium in versus quidem equalis numeri xii, selidia vero v, istorum que in primo quidem selidio preordinavimus principia dodecatimoriorum ab Ariete facientes principiorum. principiorum] principium F1 In eis vero que deinceps iiiior apposuimus supputatas maximas ab examinato Sole distantias, secundum secundum] secundo F1 quidem in continente eoas stelle Veneris, tertio vero hesperias, et rurusm quarto eoas eoas] add. Mercurii F1 et quinto esperias. Et est canon huiusmodi.
Maxime distantie Veneris et Mercurii ad examinatum Sole |
|||||||||
Principia signorum |
Eoe Veneris |
Esperie |
Eoi Mercurii |
Esperii |
|||||
G |
M |
G |
M |
G |
M |
G |
M |
||
Aries |
xlv |
xiiii |
xlvi |
xxii |
xxiiii |
xiiii |
xix |
xxxvi |
|
Taurus |
xlv |
xvii |
xlv |
xi |
xxii |
xiii |
xxi |
vii |
|
Gemini |
xlv |
xxxiiii |
xliiii |
xlix |
xx |
xviii |
xxiii |
xli |
|
Cancer |
xlv |
lvi |
xliiii |
xxv |
xviii |
xvii |
xxvi |
xvi |
|
Leo |
xlvi |
xx |
xliiii |
xxxi |
xvi |
xxxv |
xxvii |
xxxvii |
|
Virgo |
xlvi |
xxxviii |
xliiii |
lv |
xvi |
viii |
xxvi |
xvii |
|
Libra |
xlvi |
xlv |
xlv |
xli |
xvii |
xlvi |
xxiii |
xxxi |
|
Scorpius |
xlvi |
xlvii |
xlvi |
xxx |
xxi |
xxxii |
xx |
lviii |
|
Sagittarius |
xlvi |
i |
xlvii |
xiii |
xxvi |
ix |
xix |
xxviii |
|
Capricornus |
xlvi |
vii |
xlvii |
xxxv |
xxviii |
xxxvii |
xix |
xiiii |
|
Aquarius |
xlv |
xli |
xlvii |
xxxiiii |
xxviii |
xvii |
xviii |
li |
|
Pisces |
xlv |
xx |
xlvii |
vii |
xxvi |
xxiiii |
xix |
o |
|