tas a coniunctionibus distat secundum obliquum circulum, liiii et dimidium et iiia sexagesima unius gradus in per polos ipsius scripto maximo circulo distat ab eo qui per media. Quoniam ergo duarum quidem eclipsium superhabundantia tertiam continet lunaris diametri, que vero expositi centri ipsius in eodem maximo circulo duarum distantiarum ab eodem puncto eius qui per media, hoc est centro umbre sexagesima unius gradus xi xlvii, manifestum quoniam et diametros tota Lune subtendit secundum nunium nunium] minimum V2F1 ipsius apostima scripti circa centrum zodiaci scripti … zodiaci] om. add. marg. V3 maximi circuli periferiam sexagssimorum gradus unius xxxv et iiia ad proximum. Quoniam vero in secunda eclipsium secundum, quam quarta defecerat lunaris diametri, distat centrum Lune a centro quidem umbre sexagesima liiii et dimidium et iiia, a puncto vero secundum quod secat umbre periferiam ea que contingit ipsorum centra quartam diametri lunaris, que est sexagesima viii et dimidium et iii. Manifestum huic huic] hinc V2F1 et que e centro umbre secundum minimum Lune apostima relinquitur lxorum xvi, et est indifferenti maior ea que est dupla et tribus quintis maior ea que e centro Lune sexagesimorum existente xvii Γo. Sed ea que e centro Solis subtendit periferiam similiter secundum ipsi scripti circa centra centra] centrum V2F1 zodiaci maximi circuli sexagesimorum xv xl, equaliter enim demonstrati fuerunt dimetientes proprios circulos et Sol et Luna secundum quod in sinzugiis maximum apostima. Quando ergo apparens centra centra] centrum V2F1 Lune distat a centro Solis in utraque eius qui per media unius gradus o xxxii xx, tunc primum possibille erit apparentem positionem Lune secundum contactum fieri Solis.
Quale, si intelligamus eius quidem qui per media animalia circuli perferiam AB, obliqui vero Lune GD, equidistantes ad sensum factos usque eas que secundum ecliptica tempora progressiones, et per obliqui polos scribemus maximi circuli perferiam AEG, intelligemus autem et circa A punctum Solis semicirculum, circa E vero apparentem Lune, quare contingere primum solarem secundum Z punctum, AE periferia, quam distitit E apparens centra centra] centrum V2F1 Lune ab A solari, potest aliquotiens fieri expositorum o xxxii xxxii] xxxiii V2F1 xxi. Sed in eis que a Meroe locis, ubi maxima dies est horarum equinoctialium xiii, usque ad effluxiones Boristenis, ubi maxima dies horarum est equinoctialium xvi, ad arctos quidem plurimum Luna permutatur secundum sinzugiarum minimum apostima, supputata Solis transmutatione, o viii ad proximum, ad meridiem vero similiter plurimum o lviii. Permutatur autem et secundum longitudinem plurimum, quando quidem o viii ad arctos permutatur, circa Leonem et Geminos o xxx ad proximum, quando vero o lviii ad meridiem, circa Scorpium et Pisces o xv ad proximum. Si ergo examinatum Lune centrum supposuerimus secundum D et coniuncxerimus DE totius permutationis, DG quidem eius que secundum longitudinem ad proximum erit permutationis, GE vero eius que secundum latitudinem. Quare, quando quidem ab arctis fiunt fiunt] fuerit V2F1 Luna a Sole et permutatur plurimum ad meridiem, DG quidem erit o xv, AEG vero gradus unius xxxi ad proximum; et quoniam proportio eius que a coniunctione in G periferie ad GA secundum mediam eclipticorum terminorum diastima quam habent xi et dimidium ad i, facile enim intelligibille hec fit per demonstrata in inclinatione lunaris circuli et ipsa quidem que a coniunctione in G erit graduum xvii xxxvi est GD vero eorumdem xvii xli, quando vero a meridie existens a Sole plurimum ad arctos permutatur, DG quidem erit o xxx, tota vero AEG o xli, et propter eadem que quidem a coniunctione in G graduum vii lii, que vero est GD tota eorumdem viii xxii. Quando ergo centrum Lune examinate distat ab utralibet coniunctionum in obliquo circulo ad arctos quidem gradibus xvii xli, ad meridiem vero gradibus viii xxii, tunc primum in expositis locis eius que secundum nos habitate possibille erit apparentem ipsius positionem secundum contactum fieri Solis.
Rursum quoniam solaris quidem anomalie plurima differentia monstrata est graduum ii xxiii, lunaris vero circa sinzugias graduum vii, possibille erit aliquotiens Lunam distare a Sole secundum periodicas sinzugias examinate gradibus vii xxiiii. Sed in quanto pertransit eos Luna, Sol quidem progredietur xiiiam ipsorum ad proximum, hoc est o xxxiiii, in quantum vero rursum Luna o xxxiiii supermovetur, progredietur et Sol xiiiam ipsorum o iii ad proximum, quorum nequaquam fit xiiia cura digna. Si ergo que in idem o xxxvii, que fiunt eorum que ex principio vii xxiiii pars xiia, apposuerimus solaris anomalie gradibus ii xxiii, habebimus gradus iii, quibus plurimum different ab eis que in periodicis sinzugiis progressionibus et longitudinis et latitudinis ad proximum ille que examinate; et quando ergo media progressio centri Lune distabat a coniunctionibus in obliquo circulo ad arctos quidem gradibus xx xli, ad meridiem vero gradibus xi xxii, tunc primum in expositis locis possibile erit apparentem ipsius positionem secundum contactum fieri Solis; et propter eadem quando a boreali termino obliqui circuli Lune adiacens periodicis sinzugiis graduum numerus vel eis que a lxix xix usque ci xxii vel eis que a cclviii xxxviii usque ccxc xli concidit, tunc tantum in eclipticis locis possibile erunt accidere propositum.
Rursum et Lune eclipticorum terminorum causa, quoniam que quidem e centro Lune secundum minimum ipsius apostima subtendens demonstrata est periferiam graduum o xvii xl, que vero e centro umbre dupla existens et adhuc tribus quintis maior ad proximum ea que e centro Lune colligitur eorumdem o xlv lvi, manifestum quoniam, et quando centrum Lune examinate distat a centro umbre in maximo quidem per ipsa et polos obliqui scripto circulo in utrasque eius qui per media gradu i iii xxxvi, in obliquo autem circulo Lune ab utralibet coniunctionum secundum ius et et] ad V2 xi et dimidium proportionem gradibus xii xii ad proximum, tunc primum possibile erit Lunam contingere umbram. Propter eadem vero circa anomaliam demonstratis, et quando secundum mediam progressionem sumptum centrum Lune distabat a coniunctionibus in obliquo circulo gradibus xv xii, quare rursum incidere secundum eos qui a boreali termino numeros et in eos qui a lxxiiii xlviii usque cv xii et in eos qui a ccliiii xlviii usque cclxxxv xii, primum possibile erit Lunam contingere umbram. Apponemus ergo preiacentibus sinzuguiarum canoniis et solarium et lunarium terminorum latitudinis Lune numeros, ut et potentium in eclipsim incidere discretionem ex promptu faciamus.
⟨VI.6⟩ De distantia eclipticorum mensium
Et per quot vero ut in universum menses possibile erit sinzugias eclipticas fieri, utile utique erit his apponere, assumentes unam epochim ecliptice sinzugie, non omnes rursum eas que deinceps, sed eas que per tot utique contingens erunt erunt] erit V2F1 menses eclipsim fieri, ad terminorum conspectionem comprehendere. Itaque per vi quidem menses possibile esse et Solem et Lunam deficere, hinc utique erunt erunt] erit V2F1 manifestum: quoniam media quidem secundum latitudinem progressio Lune in vi mensibus colligit clxxxi gradus et xxv, que vero inter eclipticos terminos periferie et in Sole et in Luna, alie quidem intra semicirculum minores ipsis gradus continent, alie vero supra semiciculum maiores. Etenim solaribus terminis ad arctos comprehendentibus ab utralibet coniunctionum in obliquo circulo Lune demonstratos gradus xx xli, ad meridiem vero xi xxii, et que quidem ab arctis non ecliptica periferia fit graduum cxxxviii xxxviii, que vero a meridie graduum clvii xvi. Lunaribus vero deprehendentibus in utrasque partes eius qui per media in eodem circulo gradus a coniunctionibus xv xii, et utraque non eclipticarum periferiarum colligitur graduum cxlix xxxvi. Quoniam vero et per istas ypotheses possibile erit Lune eclipsim compleri per maximam pentaminiam, hoc est secundum quam Sol quidem maximam facit progressionem, Luna vero minimam, videbimus utique ita. Quoniam quidem enim in media pentaminia eam quidem que secundum longitudinem utriusque luminarium progressionem reperimus comprehendentem medie gradus cxxxv xxxii, Lunam vero anomalie in epiciclo gradus cxxix v, istorum autem graduum cxlv xxxii Solis secundum in utrasque periguii maximam progressionem assumunt penes mediam gradus iiii xxxviii, qui vero epicicli Lune cxxix gradus v secundum in utrasque apoguii minimam progressionem auferunt a media gradus viii xl. In tempore ergo medie pentaminie, quando Sol quidem maximam facit progressionem, Luna vero minimam, amplius precedens erunt erunt] erit V2F1 Solem Luna, collectis ex ambabus anomaliis gradibus xiii xviii. Quorum rursum xiiam sumentes propter demonstratam demonstratam] demonstrata V2F1 habebimus gradum i sexagesima vi ad proximum, que Sol supermovetur usque dum comprehendatur a Luna. Quoniam ergo ex propria quidem anomalia sumpserat gradus iiii et sexagesima xxxviii, ex ea vero que usque examinatam sinzugiam comprehensione alium gradum i et sexagesima vi, erit et maxima pentaminia penes mediam summens secundum longitudinem v et sexagesima xliiii. Tantos ergo ad proximum et secundum latitudinem in obliquo circulo progressio Lune sumens erit gradus, secundum mediam pentaminiam collectis latitudinariis portionibus cliii xxi ad proximum. Quare et examinate considerata secundum latitudinem progressio in maxima pentaminia colligetur gradus clix et sexagesimorum v; alii quid quid] quidem V2 in utrasque eius qui per media ecliptici secundum medium apostima Lune termini continent in maximo quidem per polos obliqui scrip