PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. Sicily c. 1150)

Vatican, BAV, Vat. lat. 2056 · 3r

Facsimile

cundum idem omnibus qui in terra et orirentur et occiderent; trigona autem seu tetragona sive alicuius alius figure multiangularum, universis utique rursus similiter et secundum idem recta in eadem habitantibus, quod minime videtur fieri. Quoniam vero neque chilidroides chilidroides] chilindroides V2 chylindroydes B erit ut circularis quidem superfities ad ortus conversa sit et occasus planarum autem basium latera ad mundi polos, – quod utique quasi persuasibilius aliqui suspicentur –, inde manifestum. Nulli enim convexa in superfitie habitantium nullum semper manifestum fieret astrorum, sed vel omnibus omnia et orirentur et occiderent, vel eadem et equaliter obstantia ab utroque polorum cunctis semper inmanifesta permanerent. Nunc autem quanto utique magis ad arctos procedimus, tanto australiorum quidem astrorum plura absconduntur, borealiorum vero apparent. Quare manifestum, quoniam et hec terre convexitas, et in obliquas partes obiectiones proportionaliter faciens, undique formam speroydem monstrat. Cum eo quod, etsi adnavigaverimus mortibus vel aliquibus excelsis locis a quocumque angulo et ad quemcumque, paulatim ipsorum augmentari magnitudines considerantur, quasi ex ipso mari consurgentium, prius vero submensorum propter convexitatem superfitiei aque.

⟨I.5⟩ Quoniam media celi est terra

Hoc autem considerato, si quis deinceps et de terre inquirat positione, intelliget utique ita solum consumanda apparentia circa ipsam, si celi mediam, quasi centrum spere, substituerimus. Hoc enim minime ita se habente, oporteret vel axem quidem esse extra terram, ab utroque vero polorum equaliter abstare, vel in axe existentem ad alterum polorum accedere, vel neque in axe esse, neque polorum ab utroque distare equaliter. Ad primam ergo trium positionem illa pugnant, quoniam, si in id quidem quod sursum et deorsum aliquorum accedens intelligatur, his utique coaccidet in recta quidem spera nunquam equinoctium fieri inequalia, semper divisis ab orizonte quidem quod super terram et quod sub terra, in inclinata vero, vel minime fieri equinoctium rursus omnino, vel non in estive conversionis et yberne transitu intermedio, spatiis his ex neccessitate factis inequalibus propter equinoctialem et macximum equidistantium scriptorum polus circulationis circulorum non amplius in duo equa dividi ab orizonte, sed unum equidistantium ei et vel magis borealium, vel magis australium. Concessum est autem ab omnibus simpliciter quoniam hec spatia equa contingunt ubique, eo quod et penes equinoctium diei maxime incrementa in estivis conversionibus sint equalia minimorum dierum detrimentis in hyemalibus conversionibus. Si autem in eas que ad orientem vel ad occidentem partes aliquorum rursus accessio supponatur, et his utique accidet, neque magnitudines astrorumque distantias equales et easdem ad eoum et ad hesperium orizonta apparere, neque ab ortu usque medii celi obtentum eo quod a medii celi optentu in occasum tempus equale perfici, que evidenter omnino apparentibus adversantur. Ad secundam autem positionem, secundum quam in axe existens ad alterum polorum accedens intelligetur, rursus itaque quis obiuvabit quoniam, si hoc ita se haberet, secundum climatum unumquodque orizontis planum inequale differenter faceret semper celi quod super terram et quod sub terra secundum aliam et aliam accessionem et ad seipsa et adinvicem sola quidem recta spera inequalia duo dividere ipsam potente orizonte, in inclinatione vero faciente propinquiorem polorum semper manifestum, quod quidem super terram semper minuente, augente vero quod sub terra, quare accidere et maximum qui per medium animalium circulum ab orizontis plano in inequalia dividi, quod minime sic se habens consideratur, sex quidem semper et apud omnes apparentibus signis super terram, sex vero reliquis disparentibus deinceps rursum, illis quidem totis secundum idem apparentibus super terram, reliquis vero simul non apparentibus. Quare manifestum contingere quoniam et zodiaci portiones ab orizonte inequalia duo dividuntur, ex eo quod idem semicirculi toti, aliquotiens quidem super terram, aliquotiens vero sub terra, comprehendantur. Sed et universaliter utique contingeret, si non sub ipso equinoctiali haberet terra positionem, positionem] corr. ex supositionem V3 ad arctos vero aut meridiem declinaret ad alterum polorum, non amplius neque ad sensum in equinoctiis orientales gnomonum umbras secundum equidistantiam equidistantiam] equidistantia V2B orizonti epipeda occidentalibus in directo fieri, quod utique palam videtur assequi. Manifestum autem inde quoniam neque tertiam positionum possibile est procedere, utrisque contrarietatibus que in primis in ipsa contingentibus. Colligenti vero dicere, omnis utique penitus ordo confundetur circa noctis et diei spatiorum augmenta atque diminutiones consideratus, non media subiacente terra, cum eo quod neque Lune eclipses secundum omnes celi partes ad eam que secundum diametrum Soli stationem poterunt consummari, terra multotiens vero vero] non V2 in transitibus secundum diametrum oppositionis interposita ipsis, sed in minoribus semicirculo spatiis.

⟨I.6⟩ Quoniam puncti rationem habet ad celestia tellus

Quoniam vero puncti etiam rationem habet ad sensum tellus ad illud quod usque eorum que aplana vocantur speram apostima, magnum quidem signum ab omnibus eius partibus astrorum et magnitudines et distantias secundum eadem tempora equales et similles ubique apparere, quemadmodum climatibus a diversis que in eis observationes nec minimum dissonantes inveniuntur. Nec non illud assumendum gnomones in quacumque telluris parte positos, amplius autem cirthotarum centrum sperarum ei quod secundum veritatem terre centrum idem posse et salvare perspectiones et umbrarum circumductiones ita consequentes ypothesibus apparentium, sicut utique si per medium terre punctum factam factam] facte V2B contingerent. Evidens autem signum hoc ita se habere et ubique per visus educta epipeda, que orizontes appellamus, in equalia duo semper totam celi dividere speram, quod utique non contingeret, si terre magnitudo sensibilis esset ad celestium distantiam, sed solum quidem per illud quod in centro punctum eductum epipedum in duo equalia speram dividere posset, que vero per quamcumque terre superficiem maiores utique semper sub terra faceret portiones eis que super terram.

⟨I.7⟩ Quoniam nullum motum transitivum facit terra