PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. Sicily c. 1150)

Vatican, BAV, Vat. lat. 2056 · 2v

Facsimile

rursum manentia tempus quoddam in disparentia quasi alio a principio et orientia et occidentia atque tempora hec ampliusque ortuum et occasuum locos et ordinate et similiter quasi omnino reddentia. Maxime vero ipsos in spericam sententiam egit semper apparentium circumversio siderum considerata circularis atque centro uni et eidem circumcluta. circumcluta] circumvoluta V2B Polus enim uterque necessario punctus ille fiebat celestis spere, ei quidem magis propinquantibus secundum minores circulos replicatis, remocioribus autem ad distantie proportionem maiores in circumscriptione circulos fatientibus, quo ad abstantia et usque disparentia perveniat. Et horum vero que quidem prope stellas semper manifestas pacum pacum] paucum V2B tempus, que vero a longe proportionaliter item plus manentia videbant in disparentia. Quare principium quidem propter sola huiusmodi predictam ipsos sententiam summe, iam vero secundum eam que deinceps contemplationem et reliqua his intellexerunt consequentia, omnibus similiter similiter] simpliciter V2B apparentibus sententiis alterius opinionis contratestantibus. Age enim, si quis siderum supponat lationem in directo factam in infinitum ferri, quemadmodum quibusdam visum est, quis utique modus intelligetur secundum quem ad eodem printipio singula cotidie ferri videbuntur? Qui enim reflecti possent astra in infinitum ruentia? Vel quomodo reflectentia non apparent, apparent] add. vel qualiter non paulatim magnitudinibus in minutis propter a nobis crescentem distanciam disparerent V2B e contra vero maiora quidem ad ipsas visa disparentias paulatim vero abscondita et quasi a telluris abscissa superfitie? Sed et ipsa a terra reaccendi et iterum in hanc extingui et irrationabillissimorum utique penitus apparebit. Ut enim tantum ordinem in quantitatibus et qualitatibus eorum, amplius vero distantiis et locis et temporibus ita vane et ut accidit compleri quis concedate; et hanc quidem totam terre partem accesivam habere naturam, illam vero extinctivam; amplius vero eandem his quidem accendere, illis vero extinguere; et astrorum eadem his quidem iam extincta, vel accensa contingere, illis vero nondum, si quis, inquam, hec omnia concedat sic ridicula existentia, quid utique de semper manifeste manifeste] manifestis V2B habebimus dicere neque orientibus neque occidentibus? Vel propter quam causam que quidem et accenduntur et extinguntur non ubique et oriuntur et occidunt, que vero istud minime patiuntur sunt semper ubique super terram? Non enim eadem his quidem semper accendentur et extingentur, his vero nichil unquam horum patiuntur, cum omnino sit evidens, stellas easdem penes hos quidem et oriri et occidere, penes alios vero neutrum. Colligenti vero dicere, etsi qualemcumque quis aliam figuram celestium lationis supponat preter spericam, distantias a tellure in partes elevatorum neccesse est fieri inequales, ubicumque ipsa fit et qualitercumque subiaceat. Quare et magnitudines et ad seinvicem stellarum distantias eisdem secundum unamquamque circulationem inequalia oportet apparere, ut utique aliquotiens quidem in maiori, aliquotiens vero in minori spatio facta, quod nequaquam accidere videtur. Sed enim et ad orizontes maiores apparere magnitudines non distantia minor existens, sed humidi terram continentis exalatio facit inter nostrum visum et ipsas facta, ut et in aquam missa maiora apparent et, quanto utique inferius cedunt, tanto maiora.

Adducunt autem in spericam formam formam] sententiam V2 et que huiusmodi, et quoniam aliam secundum ypothesim quam solam istam horoscopiorum minime possunt fabrice consonare; et quoniam, celestium lacione et inprohibita et omnium mobilissima existente, figurarum quoque mobilissima est planarum planarum] add. quidem V2 circularis, solidarum quoque quoque] vero V2 sperica; similiter autem quoniam, equalem circumferentiam habentibus figuris differentibus, quoniam quidem maiores sunt que plures angulos habent: planarum quidem circulus fit maior, solidarum vero spera, maius vero et celum aliis corporibus.

Nec non et et​] add. a V2B phisicis quibusdam est ad huiusmodi moveri intellectum: ut quoniam corporibus universis subtilior pars est ether, similium partibus vero similes partibus superfities, similles partibus vero superfities superfities​] add. sole V2 in planis circularis et in solidis sperica, – ethere autem non plano sed solido existente, reliquitur ipsum spericum esse –, et similiter quoniam natura corpora omnia terrestria quidem et corruptibilia omnino ex circularibus dissimilium partium atque spericis, quoniam quidem plana entia vel concava non utique omnibus diversis ex terre locis tempore sub eodem conspitientibus figura apparerent circulari, propter hoc autem probabile esse et continentem ea ethera nature simillis existentem et spericum esse et propter simillitudinem partium et circulariter ferri et equaliter.

⟨I.4⟩ Quoniam terra sperica est ad sensum ut secundum omnes partes

Quoniam vero et terra sperica est ad sensum, ut secundum universas partes sumpta, ita utique maxime intelligemus. Solem enim rursus et Lunam et alta sidera est videre non secundum idem omnibus qui in terra et occidentia et orientia, sed primi moribus primi moribus] prioribus V2 pluribus B quidem eis semper qui ad orientem, posterioribus vero eis qui habitant ad occidentem. Consummatas enim tempore sub eodem eclipticas apparitiones, et maxime lunares, non in horis eisdem, hoc est equaliter distantibus a meridie, penes universos reperimus scriptas, sed semper eas que penes magis orientales observantium posteriores eis que penes magis occidentales describuntur et, horarum quidem differentia proportionali distantiis regionum inventa, spericam terre superfitiem quis competenter itaque suspicetur ea que secundum convexitatem secundum omnes sumpta partes partium simillitudine proportionaliter semper obiectiones eis qui deinceps fatiente. Si autem figura altera esset, non utique contingeret hoc, sicut videbit quis utique et ex his. Cava enim siquidem siquidem] quidem V2 ea existente, prioribus utique magis accidentalibus astra orientia apparerent ; plana vero simul et se